C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

12 (1425. január 20.) 301 1 Responsio ad tricesimum articulum: „respondeo, quod tamen hoc recepi a domino Ladislao decimatore Posoniensi, quantum me concernebat pro mea portione et adhuc ipsi mihi obligantur, de quibus peto mihi satisfacionem etc." 5 Repplicatio ad responsionem tricesimi articuli, ubi ponit, quod tamen a domino Ladislao decimatore proventus suos ex parte quartarum frugum in Stamphcza. Respondetur, quod predicte quarte frugum in Stamphcza ad capitulum tantum pertineret, prout satis evidenter in privilegiis eiusdem capituli videbitur contineri etc. Quare pro 10 parte capituli fuit petitum ipsum dominum prepositum in premissis condempnari unacum expensis factis et fiendis. Unde super premissis et quibuslibet premissorum volentes inquirere veritatem nonnulli testes in diversis terminis ad perhibendum testimonium veritati pro parte capituli fuerunt citati et adducti et 15 presente Gregorio procuratore domini prepositi eosdem temporibus suis iurare fecimus ad sancta Dei ewangelia de dicenda veritate, quid eis super interrogatis per nos constaret, et tandem unumquemque ipsorum testium, prout expediebat secundum articulorum exigentiam, in forma consueta examinavimus, prout ex actis constat luculente, ex quorum 20 testium depositorum ipsos articulos sic conprobatos, prout inferius ponentur, fuisse et cetera constat: Item nonus articulus, qui est hic primus in ordine probatur, prout ponitur et pro interessé capituli positi fuerunt sex florenos per centum, sed nos taxamus ad quatuor. 25 Item XII articulus, quoad eius primam partem probatur per testes signanter, in quorum curribus fuerunt usones, secunda pars probatur per canonicos, qui interfuerunt divisioni, pro dampnis et interessé positi fuerunt XVI florenos per centum, sed taxamus ad octo. Item XVI articulus probatur per depositiones certorum canonicorum, 30 ad quos procurator prepositi se remisit, pro dampnis et interessé positi erant sex florenos per centum, sed taxamus ad quatuor florenos per centum. Item responsionem prepositi ad istum articulum factam commiseramus preposito probare, nichil probavit. Item XXII articulus de censibus et decimis unius anni probatur, 35 prout in articulo et summa facit quatuor florenos per centum, denarios XLVIII. Item probatum est oppositum responsionis prepositi tam per testes quam per conscientias dominorum. Item XXIII articulus probatur, prout ponitur. Item responsionem suam ad istum articulum prepositus non probavit et sic sunt florenos 40 sex per centum. Item XXIIII articulus probatur signanter per villicum, sunt florenos quinque per centum.

Next

/
Thumbnails
Contents