C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
290 11 (1425. január 20.) 1 est, quod propter gravamina prepositi in Kwrth et Wassaruth fuerunt bene novem deserte et adhuc sunt septem. Item undecimus articulus probatur, prout ponitur. Item responsio prepositi ad hunc articulum facta possit tollerari se non esset leonina et 5 apparet de anno Domini etc. XXP, cum usones potentialiter in curiam suam deponeri fecit, qualem protunc fecerit divisionem meliores pro se tollendo, sicut in 12 articulo de hoc canetur. Hiis Posonii sic peractis et die quintadecima(l) Decembris in causa premissa et causis omnibus ibidem conclusis statuimus terminum 10 quintodecimum(l) diem festi ephyphaniarum Domini proxime venturi sine crastinatione Strigonii ad videndam ferri sententiam et dicta die XV comparente predicto procuratore capituli magistro Georgio canonico ecclesie Posoniensis petente in premissis ferre sententiam non obstante contumacia prepositi, quam presentia Dei suppleat. 15 Nos autem considerantes ex premissis, quod non sine causa fuit introductum, ut gubernatio illarum paucarum possessionum communium, que sunt quatuor, videlicet Chwkaria, Lyncz, Nyarasd et Wassaruth vocatarum per decanum debeat fieri cum ratione per eum reddenda de perceptis et negotia communia ecclesie procuranda, prout 20 in articulo ponitur. Nam prepositus nichil interessé, prout allegare rationabiliter, quod animum iudicantis cuiusquam posset moveri in oppositionem consuetudinis premisse, nisi officialem prepositi permittere locare unacum decano nichil aliud esset, quam possessiones predictas in ruinam ponere et statum ipsius ecclesie, quoad defensionem 25 faciendam funditus evertere. Nam decanus subest preposito et capitulo et si modum apud pauperes vel in expensis faciendis excesserit vel rationem veram temporibus suis non redderit, prepositus et capitulum possunt eundem punire et dampna data per eum de proventibus et bonis eiusdem rehabere seu recuperare. Officialis autem prepositi 30 quantacumque mala committat et rapinas faciat, si prepositus noluerit punire, quare forsan et ipse particeps rapine esset, quomodo poterit capitulum officialem ipsum punire, constat, quod nullomodo, sicut claret ex deductis superius, ubi multa perpetrata sunt, sed nulla satisfactio subsecuta est per prepositum. Quod autem distributio munerum et 35 piscium, sicut in undecimo articulo ponitur, congerentius et rationabilius est, quod per denacum fieri debeat, qui magis timebit excedere, quam prepositus vel sui, prout probatum est, fuisse consuetum. Ex premissis potest deduci, nec obstat, si dicat prepositus: „Ego habeo currum et famulum mittant partem meam in villis et ego faciam absque expensis 40 importare." Advertendum, quod ex multis probationibus factis coram nobis constat, quod prepositus, si pro aliquibus vinis suis decimalibus apportandis congregatis iam per suos ad dictas possessiones, ubi 1424. XII. 15. 1425.1.20.