C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

11 (1425. január 20.) 291 1 vina proveniunt, transmittit,3 stant sui familiares aput villicos cum equis, et multas expensas et rapinas fecisse inventi sunt, prout aput acta conscriptum existit contra consuetudinem et omnem equitatem pauperes gravando, modo si muneralia ibi relinquerentur, quomodo 5 sui possent dicere: „capitulo dedistis meliorem partem, nolumus viliora recipere." Et sic starent ibi et stando pauperes tam in expensis quam insolvendo gravarent. Si autem decanus deberet ire ad singulas villas et ibi facere personaliter divisionem, apparere potest contra incomoditates et expense insurgere possent. Unde commodosius videtur et sauccius 10 esse, quod fiat per decanum et in domo decani non obstante quod prepositus dicit, quod in domo sua deberet fieri, quare ubicumque fit homo suus debet semper esse presens. Nam quotienscumque in domo sua contigit fieri divisionem, apparet, quod semper fuit leonina divisio facta, et etiam alias ubicumque fuit in aliqua divisione non obstante 15 quacumque contradictione semper meliorem partem pro se tulit per rationem: „Ego sum prepositus vester, nam si canonici seniores inter se eligunt seu optant secundum senium meliorem partem, quare ego non, qui sum prepositus?" Rei veritas quidem existit, quod nos circa visitationem, quam fecimus, 20 repperimus hanc inequalitatem inter canonicos observatam fuisse, quod canonici secundum senium faciunt optionem in eorum divisione, que est contra omnem iustitiam et dispositionem iuris canonici. Attento maxime, quod prebende canonicales non sunt distincte, sed omnia habent in communi, per quam inequalitatem discordie et odia inter 25 canonicos inexterminabiliter regnare videntur, cum iuniores esuriant, seniores vero repleti reperiantur. Mediante qua etiam prepositus ductus hanc inequalitatem divisionis sibi nititur usurpare. Et quia partes optant dispositionem debere fieri inter se mediante qua in tranquillitate perseverantes unaquaque partium de eo quod suum est, gaudere possit, 30 credimus dictam optionem secundum senium removeri et aboliri debere. Visis omnibus et singulis premissis ac aliis omnibus et singulis coram nobis deductis, que partes ipse per se vel per procuratores dicere et allegare voluerunt verbo, in scriptis, semel et pluries visaque 35 conclusione super premissis et super hiis habita plena et matura deliberatione unacum domino nostro archiepiscopo et aliis dominis de capitulo, Christi et Beate Marie matris eius, Beati Adalberti et Sancti Martini confessoris nominibus invocatis per hanc nostram sententiam diffinitivam, quam ferimus in hiis scriptis per ea, que vidimus et 40 cognovimus, dicimus, sententiamus et declaramus Posoniensem 3 A figyelmetlenségből kihagyott szót egykorúlag a sor fölé szúrták be. T ■

Next

/
Thumbnails
Contents