C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

262 7 (1425. január 20.) 1 et eius districtu, specialiter vero in causis universis, que prepositum, capitulum et canonicos ecclesie Posoniensis Sancti Martini alias Sancti Salvatoris quomodocunque concernere possent cum plena potestate per reverendissimum in Christo patrem et dominum, dominum Georgium 5 miseratione divina archiepiscopum ecclesie Strigoniensis locique eiusdem comitem perpetuum, primatem et Apostolice Sedis legatum natum constituti et deputati memorie commendamus per presentes, quod constitutis coram nobis die XVI Novembris Augustino pridem scolastico Posoniensi et Gregorio procuratoribus honorabilis domini 10 Ladislai prepositi ecclesie Posoniensis per eosdem procuratores pro parte eiusdem in figura nostri iudicii contra et adversus magistros Georgium et Iacobum artium professorem canonicos Posonienses per modum actionis oblati fuerunt inter alia articuli infrascripti in hunc modum: 15 (6.)1 Item proponit prepositus, quod magister Iacobus mox anno transacto in presentia nobilium quorumdam ignotorum circa piscaturam existens in verba impropetiosa prorupit asserens se meliorem esse hominem, quam prepositus, ista quamplures verba repetens et coram regia maiestate ista probare volens brachia sua frequentius erigebat, 20 quasi prepositum tangens, ipsum non ut prepositum nec sicut socium seu fratremve, verum uti satrapam reputabat, ratione cuius vilipensionis prepositus a piscatura recedens partem suam iobagionibus arendare voluit, qui recusantes dixerunt: „Domine, si vestra in presentia talia vobis inferunt nepharia, in absentia nobis(!) quid fieri posset?" Tandem 25 prepositus partem suam arendavit magistro Georgio pro quatuor usonibus. Unde dampnificatus est quasi in centum florenis novis, quod probare intendit. Item ponit, quod magister Georgius noctis tempore, quasi circa tertiam horam noctis cum magnis insolentiis tumultibus et clamoribus horribilibus curiam suam subintravit, manicas brachiorum 30 hinc inde more revolvens luctantium, facie turgida et inflata oculis huc illucque disturrens verbis insultatibus aliis quoque variis et mirabilibus corporis sui gestibus animum suum indignantem in malumque machinantem patescat coram multis preposito tunc astantibus et sepius iteratisque vicibus, quid vellet aut quare ita fremeret, a preposito 35 interrogatus, respondere retinuit. Tandem nunc per blandia, nunc per asperta verba de curia eductus in plateam prosiliens ad armatos suos ministros insolentiarum vociferationibus et minis contra ipsum prepositum hostiliter exclamabat et quod malum querebat, palam significabat. Dignentur vero vestre venerabilitates talia diligentius 1 Noha ez préposti vádpont, tematikailag a hiányzó káptalani 6. vádponttal lehet azo­nos. 1424. XI. 16. 1423

Next

/
Thumbnails
Contents