C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)

Oklevéltári rész - Oklevelek

7 (1425. január 20.) 263 1 pensare. Quibus porrectis commisimus ipsis magistris Iacobo et Georgio respondere debere articulis seu actionibus premissis. Et tandem magister Iacobus die sequenti, videlicet XVIIa Novembris respondit negando articulum contra ipsum productum, ut ponitur, 5 sed factum sic se habere et fuisse dicit, quod „cum anno immediante preterito ego et magister Georgius de mandato dominorum nostrorum de capitulo venissemus ad piscaturam et nollemus cum aliis fratribus nostris consentire in unam divisionem usonum iniustam, iniquam et dampnosam capitulo. Idem dominus prepositus ira et furore repletus 10 insanivit clamando: »Ego sum prepositus et dominus vester naturalis et omnes rerum vestrarum ego volo dividere ad placitum meum et volo etiam recipere portiones Michaelis Choler et Philippi.« Et quia ego pie volens eum informare dixi, quod nullus singularis canonicus habet adhuc aliquam portionem ex eo, quod nulla divisio facta est 15 propter debita ecclesie. Illis solitis quitquid supererit, tunc primo dividetur. Mox torvo vultu et clamore furioso tibisando, iniuriando atque etiam vilipendendo idem dominus prepositus dixit mihi: »Et etiam tuam portionem recipiam!« et subdidit: »Quid tu es, quid vales in ecclesia?« Cui respondi: »Quantum ad statum meum, tantum valeo 20 in ecclesia, sicut vos in statu vestro, quod sepius ostendi coram multis prelatis et signanter coram domino cardinali Branda et coram rege et coram baronibus et adhuc ostendere possum coram eisdem.« Tunc idem prepositus magis et magis furore accensus dixit mihi: »Tu non es magister, sed es unus beanus et unus ribaldus!« et subiunxit: »Taceas tu 25 ribalde, alias te vinculabo et vinculatum dirigam ad Posonium!« Et hic sepius et sepius resumendo ego vero timens suam furiam, dementiam et indiscretionem, ne mererem verecundiam et periculum corporis et vite. Mox in nocte fugiens recessi preposito remanente in piscatura per pluries dies et hec omnia probare nitendo, sed quia ulterius dicit in eodem 30 articulo: »dampnificatus sum, quasi in centum florenis novis«, hic ego peto declarationem ad quid reffertur ista clausula unde: »dampnificatus sum, quasi in centum florenis novis« — se reffertur ad verba mea vel ad suam arendationem? Et quia, ut patet ex predictis plures iniurias, scandala, verecundias, detentiones, terrores per eum sum passus, ea 35 omnia ad animum revoco pro mille florenis auri puri pati et sustinere noluissem, quare venerabiles domini iudices peto prefatum dominum prepositum per vestras venerabilitates mihi indigne, iniuste et iniuriose diversa scandala ac verecundias, infamias, molestias et obprobriosas iniurias inferentem in dictis mille florenis auri puri condempnandum 40 fore et condempnari debere pronunctiari vestra sententia diffinitiva mediante in hic vestrarum venerabilitatum benigna officia humiliter implorandi salvo iure addendi, minuendi, corrigendi etc." 1424. XI. 17. 1423 T i—r

Next

/
Thumbnails
Contents