C. Tóth Nórbert - Lakatos Bálint: Zsigmondkori Oklevéltár XV. (1428) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 61. (Budapest, 2022)

1428

1428. december 27. - december 28. 521 denszentek-egyház javadalmasa kérik a pápát, hogy felszenteltethessék magukat. - Lukcsics I. 1078. sz. (Reg. suppl. vol. 232, fol. 56b és Reg. Lat. vol. 298, fol. 275b., 276b.) 1400 Dec. 27. Róma. Kérészi Péter fia: István, az egri egyházmegyei kérészi Szent László-egyház igazgatója és Butkai Tamás fia: Benedek, az egri egyházmegyei butkai Szent Margit-egyház javadalmasa kérik a pápát, hogy felszenteltethessék magukat. - Lukcsics I. 1079. sz. (Reg. suppl. vol. 232, fol. 57b és Reg. Lat. vol. 298, fol. 276b.) 1401 Dec. 28. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum rex, 1 semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. rex memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit universis, quod *nos tam ad singularem complacentiam nobis sincere dilecte et2 admodum grate magnifice domine Cecilia vocate, consortis nostri fidelis dilecti, magnifi­ci Stephani de Rozgon comitis Themesiensis, filie utpote Petri Groff de Zenthgywrgh, tum etenim consideratis atque circumspectis eius laude­­dignis obsequiis, que eadem3 sub castro Galambocz, quod a nostra maies­­tate expugnandum obsidebatur, audacia et agilitate strenua exhibuit et impendit, quorum aliqua in memorandam et recolendam eius gestorum commendationem, ut ceteris in sexu femineo constitutis cedat, in exemp­lum et promptioris audacie prebeatur incitamentum presentibus duximus stilo digne narrationis inserendum. Ipsa namque domina comitissa nobis et dicto comiti Stephano, domino et marito suo in estate proxime elapsa4 cum nostris exercitibus in obsidione et expugnatione dicti castri Galam­bocz existentibus et laborantibus pre ceteris dominabus audacior et magis egregia, ad castrum nostrum Szenthlazlovara5 vocatum ex opposito dicti castri Galambocz, ex ista parte Danubii per nos edificatura6 venire ausa est, et unam galeam nostram armatam inter ceteras inibi super ipso fluvio Danubii habitam, nedum pretermissa muliebri sexusque foeminee fragili, tremula et formidula condicione, sed et animo atque corde sumto tironico audacter condescendens7 et cum eadem in dicto Danubio hincinde strenue modo currens modoque discurrens, inchoatis belli preludiis se ingerendo plurimas peregit scramurcias8 triumphales de eademque galea aliquotiens, immo vicibus frequentatis ex pixidibus seu bombardis balestrisque9 et aliis ad id correquisitis10 ingeniis ad ipsum castrum Galambocz contra Tureos, nostros scilicet emulos idem castrum tenentes, sagittari facere non expa­vit.* Propter quod volentes ipsam dominam comitissam aliquo nostro fa­vore regio prosequi et digne remunerationis antidoto premiare, pro eius­dem domine comitisse commodosiori uberiorique fratris(!)n conservatione quasdam possessiones Felso-Vgal, Also-Vgal et Babon vocatas 12 necnon portiones possessionarias in possessionibus Chaba, Pezze, Lwlya, Lyaba,13 Nyn et Bere appellatas14 ac predium Patol vocatum in Simigiensi,15 item possessionem Chomlak in Tolnensi16 nec non predium Kwstan17 vocatum in Vesprimiensi18 comitatibus habitas, situatas et existentes19 ad manus nostras

Next

/
Thumbnails
Contents