C. Tóth Norbert - Lakatos Bálint - Mikó Gábor: Zsigmondkori Oklevéltár XIV. (1427) - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 59. (Budapest, 2020)
1427
476 1427. december 9. 1248 Dec. 9. Providis et circumspectis viris, iudici et iuratis civibus civitatis Posoniensis, amicis nostris1 1A címzés a hátlapon. 21428. jan. 13. 3 Az eredetiben csak „Da" és rövidítés szerepel. Amici nobis carissimi! Noveritis, quod quamplures serenissimi domini nostri regis civitatum cives et incole hiis proxime preteritis temporibus suam maiestatem, dum sua regia celsitudo regnorum suorum confiniorum protectioni contra sevissimos Tureos non modico labore insistebat, querulando occupantes, contra eorum iniuriatores et molestatores a sua maiestate sibi iustitiam fieri postulabant, quibus tunc temporibus propter eosdem et etiam propter alias rationabiles causas nequiebat iustitie plenitudinem ministrare. Et quia sua regia maiestas predictis civibus et incolis ac eorum cuilibet per vestros et etiam per aliarum sue maiestatis civitatum iuratos cives ad hoc aptos et ydoneos, quos vos de vestri et eedem civitates de ipsarum mediis duxeritis eligendos, vult et commisit iudicii et iustitie complementum impertiri, igitur vobis auctoritate regia et commissione nobis in hac parte oretenus specialiter commissa committimus, quatenus de medio vestrum duos principaliores iuratos cives eligentes eosdem in civitatem Budensem absque renitentia qualibet et dissimulatione aliquali transmit(t)atis, ut iidem unacum aliarum, videlicet Budensis, Tirnaviensis, Soproniensis, Cassoviensis et Alberegalis regalium civitatum iuratis civibus, quibus super eo similes nostras trans-misimus litteras, octavo die festi epiphaniarum Domini proxime affuturo2 in eadem civitate Budensi constituti eodem et aliis ad hoc aptis diebus sepenominatorum antedictarum et signanter providorum Stephani Rokunspurger sociorumque ipsius et Conradi in Werd de Insula Da(nubii)3 ac Urbani civium civitatis Leuchoviensis necnon Falbrecht comitis urburarum regalium in vestri presentia querulantium causas, propositiones, responsiones, allegationes, probationes, documenta eorumque litteras ac iura coram vobis producendas, audientes, assummentes et conspicientes diligenterque ruminantes et examinantes solumque Deum et eius iustitiam habentes pre oculis, in eisdem et in omnibus et singulis coram vobis proponendis et exponendis causis ita et taliter, de novo et ex novo iudicium et iustitiam faciatis, ut dictorum civium querimonias premissas ad eiusdem regie maiestatis aures peramplius reduci non contingat, litteras vestras et dictorum iuratorum civium vobiscum deputatorum sigillis super huiusmodi vestri iudicii et iustitie inpensione sigillatas partibus concedentes. Datum in civitate Leuchoviensi, feria tertia proxima post festum conceptionis Beate Marie virginis gloriose, anno Domini Mmo CCCCmo XXVIIto. Petrus Henrici de Brezewych thavarnicorum regalium magister Papíron, zárópecsét töredékével. Pozsony város lt., Pozsony város tanácsa, Középkori oklevelek és levelek 849. (DF 239476.) - Fejér X/8. 612. (Gyurikovits másolata után.) - BTOE III. 921. sz., teljes szöveggel. - Bratislava 148/1031. sz.