Szőcs Tibor: Az Árpád-kori országbírók, udvarbírók és helyetteseik okleveleinek kritikai jegyzéke - A Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 58. (Budapest, 2020)
Az oklevelek kivonata, őrzési helyüknek és kiadásaiknak felsorolása és kritikájuk - Királyi országbírók és helyetteseik
Péc nb. György fia Dénes 73 terreas, demum autem exinde procedendo per eandem viam vadit versus easdem partes directe occidentales, que contingit duas vias cruce signatas, ubi sunt due mete, quarum una est arbor cerasi, alia vero terrea. Deinde autem progreditur directe versus easdem partes occidentales per eandem viam, que transit cimiterium ecclesie Sancti Georgii a parte meridionali, et ibi paulisper progrediendo per eandem viam facit duas metas, quarum una est arbor merasii, alia vero terrea, ibique relicta via pergit et descendit per quandam vallem, ubi facit duas metas terreas, et exinde tendit per aliam vallem versus easdem partes occidentales, ubi facit duas metas terreas, et exinde declinat versus easdem partes occidentales, et pervenit quoddam pratum, et iuxta illud pratum facit duas metas, quarum una est dumus silicis, alia vero terrea, ibique pergit versus easdem partes occidentales, et cadit in fluvium Canisa, hic autem mete supradicte separant et distingunt terram nobilium a terris castrensium prefatorum, qui scilicet castrenses coram nobis personaliter comparendo assumpmentes obligarunt se in hunc modum, quod nullus filius filiorum suorum vel heredes heredumque suorum successores predictas terrarum metas possit aut valeat renovare aut in irritum revocare, si qui autem ratione predictarum metarum insurgerent penitus pro calumpniatore habeantur. Incipit enim a parte septemtrionali ab aliis commetaneis et vicinisb suis per quoddam fluvium Vnka vulgariter vocatum, quod separat a terris et metis iobagionum castri Thome et Cheke vocatorum, ibique circuit in eodem fluvio, quasi versus partes occidentales, et ibi relicto fluvio declinat versus partes meridionales ad quoddam virgultum, quod vulgariter Munorovkereky vocatur, ubi ex occidentali parte virgulti iamdicti facit duas metas, que separant et distingunt a terris et metis Kocho, Urbani et Chepani nobilium filiorum Baas, cognatorum Petri et Carachini filiorum Gurke predictorum, et exinde pergit versus easdem partes meridionales ad quandam viam, ubi facit tres metas terreas angulares, et per eandem viam vertit se ad occidentem, ad distinctiones duarum viarum cruce signatarum, ubi facit duas metas terreas. Et exinde directe vadit versus easdem partes occidentales, iuxta quandam pisscinam condescendendo facit tres metas terreas angulares, et iuxta pisscinam prefatam procurrit versus partes septemtrionales, in fine autem pisscine sepedicte, a parte septemtrionali facit tres metas terreas, et deinde in finibus eiusdem pisscine peragrando ad occidentem iuxta eandem pisscinam facit duas metas terreas, et deinceps tendit versus easdem partes occidentales ad quoddam virgultum, ubi facit duas metas terreas iuxta virgultum iamdictum. Demum autem currit et tangit quandam terram arabilem, ubi facit duas metas terreas, exinde vadit et cadit ad quandam viam, ubi facit tres metas terreas angulares, et deinceps per eandem viam pergit ad unum pratum, ubi vimina continentur, facit tres metas terreas angulares, et ibi relicta via in eadem valle tendit versus partes septemtrionales, que cadit ad unam viam, facitque ibi tres metas terreas angulares, et per