C. Tóth Norbert - Mikó Gábor: Zsigmondkori oklevéltár XIII. 1426 - Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 55. (Budapest, 2017)

1426

1426. január 11. 45 szabadon elköltözni, salvis rebus eorum et personis. Egyúttal megparancsolja azon megyék ispánjainak és alispánjainak, ahol utasítását figyelmen kívül hagyják, hogy ők a nevében eljárva kényszerítsék az engedetleneket utasítása betartására. Másként tenni ne merjenek; az oklevelet elovasása után adják vissza a felmutatójának. - A szöveg élén és a pecsét alatt: Commissio propria domini regis. Papíron, a szöveg alatt a titkospecséttel. Eperjes város lt. 138. (DF 228594.) - Iványi: Eperjes 77/201. sz. - A hátlapon középen: Litere, ut iobagiones nobilium se ad civitatem Eppries causa morandi possunt transferre, licentia prius habita. 31 Jan. 11. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. rex notumfacimus, quibus expedit, universis, quod quia creberimis plurimorum prelatorum baronum et potiorum regni nostri procerum relatibus nostre insonuit auribus maiestatis, quod plerique forent regnicole per climata regni nostri possessiones habentes et tenentes, qui eorum iobagiones in aliorum possessiones commorandi causa accedere volentes variis calumpniis, signanter birsagiorum ac collectarum dationum receptionibus, ut ipsos erga se retinere valerent, super eos impositis libere abire et pacifice permittere non curarent, per quod factum nonnulle nostre regales necnon ecclesiarum ac nobilium et alterius dignitatis hominum possessiones non modicum desolationis paterentur detrimentum. Nos itaque, cum interest ex officio nostri regii regiminis incumbente de bono communi et condignis regni nostri comoditatibus salubriter invigilare, volentes, ymmo dignum arbitramur et congruum, quod cum ab evo rerum exordio omnes homines primus parens equaliter produxerit, hii liberi habeantur, quos non natura, sed humana potentia sibi ipsi iugo subicere conaretur servitutis, unacum eisdem prelatis, baronibus et potioribus ipsius regni nostri proceribus decreto unanimi sanximus, statuimus et super hiis statutum fecimus: (I.)1 Ut cives seu hospites sive iobagiones nostri regales de nostris civitatibus, possessionibus, opidis et villis castrorumque nostrorum tenutis in earundem ecclesiarum et nobilium et alterius eminentie hominum possessiones habentium et e converso earundem ecclesiarum et ipsorum nobilium ac alterius status hominum iobagiones in prefatas nostras regias civitates, opida et possessiones castrorumque nostrorum tenutas et generaliter quilibet libere condicionis hominfes] de possessionibus ecclesiarum ad nobilium possessiones et de nobilium possessionibus in earundem ecclesiarum possessiones temporibus semper successivis universis et perpetuis habita licentia iustoque terragio et aliis eorum debitis solutis et expeditis liberam, tutam et omnimodam moraturos se transferendi habeant facultatem, harum litterarum nostrarum per vigorem. (II.) Hiis moderaminum limitationibus clare presentibus expressatis, ut quijcum] que et quorumcunque iobagionum dominus aliqua birsagia sua, quibus iobagio suus aliquo tempore fuisset convictus, infra unius mensis spatium differens non exegisset super eundem, extunc ipsa birsagia talia sufper iojbagionem suum, dicto uno mense elapso recipere et eundem iobagionem suum retinere non valeat, sed idem iobagio, quo maluerit, modo prehabito indempnis et illesus moraturus recedat. (III.) Preterea quicumque vel quorum[cum]que iobagionum dominus collectam seu dationem aliquam super suum imposuerit iobagionem certo termino ad hoc sibi [ajsignato, datione eadem, expirato ipso termino infra quindecim dies super eundem

Next

/
Thumbnails
Contents