Zsigmondkori oklevéltár XII. 1425 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 52. Budapest, 2013)
1425
1425. július 18. 329 primo, duos pro secundo et reliquos duos dies vobis universis et singulis supradictis pro tertio et peremptorio ac canonicam monitionem assignamus, ita tamen, quomodo in hiis exequendis alter vestrum alterum non expectat nec unus pro alio se excusat, prenominatum Andreám ex adverso principalem omnesque alios et singulos supradictos in eorum propriis personis, si ipsorum prescntias comode habere potitis, alioquin in hospitiis habitationum suarum, si ad ea tutus pateat accessus, sin autem in collegiata Sancti Martini de Scepus Strigoniensis diocesis, sin autem in metropolitana Strigoniensi et dicta collegiata Sancti Martini infra missarum solempnia, dum ibidem populi multitudo ad divina vel alias congregata fuit, aliisve ecclesiis et locis publicis, dum, ubi, quando et quotiens expediens fuerit, et pro parte supradicti Iohannis Iacobi principalis super hoc vigore presentium fueritis requisiti seu alter vestrum fuerit requisitus ex parte nostra ymmo verius apostolica publica, alta et intelligibili voce peremptorie citare curetis, quos et nos etiam et eorum quemlibet tenore presentium sic citamus, quatenus nonagesima die post citationem vestram huiusmodi eius seu eorum alteri factis inmediate sequentibus, si dies ipsa nonagesima iuridica fuerit et nos vel alios interim forsan loco nostro surrogandum auditor ad iura reddenda pro tribunali sederimus vel sederit, alioquin prima die iuridica ex tunc inmediate sequente, qua nos vel surrogandi auditorem prefatum Rome, in sacro pallatio causarum apostolico vel alibi ubi forsan dominus noster papa cum sua Romana Curia residebit, in audienta causarum apostolica mane hora causarum consueta ad iura reddenda pro tribunali sedere contingerit, comparant in iudicio legittime coram nobis vel surrogandó auditore prefato per se vel per procuratorem seu per procuratores suos ydoneos ad causam et causas huiusmodi sufficienter instructos cum omnibus iuribus, munimentis ad causam huiusmodi pertinentibus prefato domino Iohanni principali vel eius legittimo procuratori pro eo de et super omnibus et singulis in dicta nobis facta et presentata commissione contentis de iustitia responsuris ac in toto negotio causaque et causis huiusmodi ad omnes et singulos actus gradatim et successive usque ad diffinitivam sententiam inclusive debitis et consuetis terminis et dilationibus precedentibus processuris et procedi visuris, aliasque dicturis, facturis, allegaturis, audituri et recepturis, quomodo iustum fuerit et ordo dictaverit rationis certificandi. Nichilominus eosdem sic citatos, quod sive in dicto citationis termino, ut promissum est, comparere curaverit, sive non, nos nichilominus vel dictus surrogandus auditor ad promissa omnia et singula et alias, prout iustum fuerit, procedemus seu procedet, dictorum citatorum absentia seu contumatia in aliquo non obstante et insuper attendentes, quod lite et causa huiusmodi in Romana Curia nobis indecisa pendente nichil sit in partibus innovandi seu attemptandi vobis omnibus et singulis, quibus presentes nostre littere diriguntur, eadem auctoritate committimus et mandamus, quatenus post lecturam poetitionem(l) presente nostre citationis reverendo in Christo patri domino archiepiscopo Strigoniensi eiusque in spiritualibus vicario et officiali generali ceterisque iudicibus, officialibus, executoribus, subexecutoribus, delegatis et commissariis quibuscumque quacumque auctoritate fungantur seu eorum locatenentibus et presertim prefato domino Andree ex adverso principali prodicto omnibusque aliis, quorum interest vel intererit quomodolibet in futurum quibuscumque nominibus nunccupantur, coniunctim vel divisim, de quibus pro parte supradicti domini Iohannis Iacobi principalis super hoc vigore presentium fueritis requisiti seu alter vestrum fuerit requisitus, inhibeatis, quibus nos etiam communiter vel divisim inhibemus per presentes, ne ipsi seu eorum aliquis aut quicumque alii aut dominus Andreas canonicus