Zsigmondkori oklevéltár XII. 1425 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 52. Budapest, 2013)

1425

330 1425. július 18. Strigoniensis ex adverso principalis predictus per se vei per alium seu alios publice vel occulte, directe vel indirecte, quovis quesito colore in litis pendenti huiusmodi nostreque ymmo verius apostolice jurisdictionis vilipendium ac contemptum ac dicti domini Arnoldi principalis preiudicium et iuris sui lesionem litis et cause huiusmodi sic, ut prefertur, indecisa pendente quitquam innovare seu attemptare presumpserit aut presumpmat, quod, si secus factum fuerit, id totum revocare et in pristinum statum reducere curabimus iustitia mediante. Diem vero citationis et inhibitionis vestrarum huiusmodi atque formam et quitquid in premissis feceritis, nobis per vestras patentes litteras aut instrumentum publicum harum seriem seu designationem in se continentes seu continentem remissis presentibus fideliter intimare curetis, absolutionem vero omnium et singulorum, qui prefatas nostras excommunicationis sententias aut earum aliquam incurrerint sive incurrerit, quoquomodo nobis vel superiori nostro tantummodo reservamus. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras presens publicum instrumentum huiusmodi nostras citationem et inhibitionem in se continens sive continentes exinde fieri et per notarium publicum nostrumque et huiusmodi cause coram nobis scribam infrascriptum subscribi et publicari mandavimus nostrique sigilli iussimus appensione communiri. Datum et actum Rome, in domo habitationis nostre, sub anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo vicesimo quinto, indictione tertia, die vero veneris quarta mensis Maii, pontificatus prafati domini nostri Martini papé quinti anno octavo, presentibus discretis viris magistris Roderico Gundisslavi et Eligio de Gladio notariis publicis scribisque nostris clericis Burgensi et Morinensi diocesium testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Et ego Iacobus Francisci de Utino clericus Aquilegensis diocesis publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius reverendique patris domini Iohannis de Mela auditoris et huiusmodi cause coram eo scriba, quia predicte citationis cum inhibitionis petitionis eiusque decreto et omnibusque aliis et singulis premissis dum sic, ut premittitur, fierent et agerentur, unacum prenominatis testibus presens fui eaque sic fieri vidi et audivi. Ideo hec presens publicum instrumentum per alium me aliis occupato negotiis fideliter scriptum exinde confeci, subscripsi, publicavi et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis unacum appensione sigilli prefati domini auditoris coroboravi in fidem et testimonium omnium singulorum premissorum rogatus et requisitus, de quibus omnibus et singulis supradictis prefatus Cristannus et procuraio nomine dicti magistri Andree petivit me Blasium Michaelis notarium publicum infrascriptum sibi et dicto magistro Andree fieri et confici unum vel plura publicum seu publica instrumenta. Acta et facta sunt hec anno indictione, mense, die, hora, loco et pontificatu quibus supra presentibus ibidem honorabilibus et discretis viris Georgio de Omnibus Sanctis canonico Strigoniensis ecclesie, Andrea de Palos canonico ecclesie Sancti Stephani prothomartiris in castro Strigoniensi, Iohanne de Kwrthes et Bartholomeo presbiteris, subdiaconibus et clericis Strigoniensis dieocesis et aliis quampluribus testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis. Papíron, a szöveg alatt Zemered-i Mihály (fia:) Balázs császári közjegyző záradéka és jelvénye (képét lásd a 523. oldalon). Szepesi káptalan mit. 11-3-43 (DF 272765.) - A hátlap bal szélén: Copia citationis. Középen egykorú kézzel: Copia citationis pro Iohanne de Wzfalw contra m(agistrum) Andreám ad curiam eorum de Iohanne de Mela auditore.

Next

/
Thumbnails
Contents