C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
98 1522. június 82 1522. június 16. Prágai vár. Mária királyné levele Selmecbánya városához, amely szerint panaszukra meghagyta Thurzó Elek királyi kincstartónak, körmöcbányai ispánjának, hogy a várost őrizze meg szabadságaiban és kiváltságaiban, s kívánságukra ez ügyben a nádornak is írt. Papíron, zárópecsét nyomával. DL 47 460. (Magyar nemzeti múzeumi törzsanyag.) Prudentibus et circumspectis iudici iuratisque et communitati civitatis nostre Seb- niciensis, fidelibus nobis dilectis. Maria Dei gratia regina Hungarie et Bohemie etc. Prudentes et circumspecti fideles nobis dilecti! Que per hos honorabilem Simonem plebanum et circumspectum Bartholomeum notarium istius civitatis nostre Sebniciensis de vestris negotiis significanda nobis curastis, supplicationes item vestras intelleximus, ad omnia per ipsos nuntios vobis respondimus, ex quibus facile cognoscetis futuram erga vos nostram gratiam, nam quibuscunque rebus poterimus commodis et utilitati vestre, sicuti ceterorum quoque subditorum nostrorum cum tempore libenter consulemus, quamvis autem vestra privilegia et libertates, que sint nondum exacte, intellexerimus. Mandavimus tamen fideli nostro, magnifico Alexio Thurzo1, thesaurario regio et comiti nostro Cremniciensi, ne quid contra privilegia vestra aut approbatas consuetudines vestras agat, sed vos in illis conservat et per suos faciat conservari. Post felicem autem reditum nostrum volumus clarius de vestris omnibus privilegiis et libertatibus edoceri tollemusque omnem deinceps occasionem similiter vestrarum querelarum, nec patiemur vobis damnum per nostros aut iniuriam fieri. Dedimus etiam litteras, ut optastis, ad dominum palatinum, ut quotienscunque in nostra absentia egebitis eius patrocinio, habeat vos commendatos et iura vestra defendat. Datum in arce Pragen- si, feria secunda proxima post festum Sancte Trinitatis, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. Maria regina m(anu) p(ropria) 1 Az oklevélben: Thurzlo.