C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
76 1522. május quibus castra finittima ob defectum pecuniarum nunc versantur, in quorum conservationem salus et quies omnium vestrum consistit. Propterea rogamus vos et nichilominus authoritate et in persona domini nostri regis, qua in absentia sue majestatis fungimur, firmiter committimus et mandamus, quatinus statim visis pre- sentibus predictum subsidium de vestri medio citra omnem moram extradare et ad manus hominis domini thezaurarii, presentium ostensoris dare et administrare debeatis et teneamini. Nam alioquin certi sitis, quod dictum subsidium etiam cum dampno vestro maximo a vobis per omnia gravamina exigi faciemus et alio mandato superinde nostro non expectato, secus pena sub premissa facere non audeatis. Datum Buda, feria tertia post dominicam Jubilate, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. Stephanus de Bathor palatinus et comes ac in absentia regie maiestatis locumtenens etc. Mellette papírlapon ugyanezzel a kézzel: Scriptis his litteris nostris et iam expeditis supervenit certus nuntius, qui pro certo et vero retulit cesarem Thureorum ad hoc regnum non depredandum et depopulandum, sed occupandum penitus certos capitaneos suos magno exercitu delegisse et dimisisse ipsumque cesarem brevi illos subsecuturum, quod cum ita sit, mandamus vobis firmissime, quatinus mox visis his litteris nostris citra omnem moram ipsum subsidium de medio vestri exigatis et illud manibus hominis dicti domini thezaurarii dare debeatis. Secus nulla ratione faciatis, alioquin volumus et vobis sub amissione omnium bonorum vestrorum strictissime promittimus, ut statim visis presentibus ad nos certos ex vobis homines mittatis, qui rationi tante renittentie et themeritatis vestre dare debeant, secus pena sub premissa ne feceritis. 54 1522. május 13. Buda. Báltori István nádor, királyi helytartó levele Kassa városához, amelyben felszólítja őket, hogy az ez évi adót haladéktalanul adják át a kincstartó emberének. Papíron, papírfelzetes záró gyűrűspecséttel. Archív mesta Kosic, Collectio Schwartzen- bachiana 1043. (DF 271 099.) — N. T. Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis ceterisque civibus civitatis Casso- viensis nobis dilectis. Prudentes et circumspecti nobis dilecti! Scitis bene, quod iam vobis per binas litteras nostras commisimus et mandavimus, ut presens subsidium, quod de