C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1522. május 77 vestri medio maiestati regie provenire debet, exigere et ad manus hominis domini thezaurarii sue maiestatis administrare deberetis, vos vero mandata nostra surda aure hactenus pertransientes, non considerantes pericula castrorum finitimorum huius regni, in quibus castra finitima ob defectum pecuniarum nunc versantur, in quorum conservationem salus et quies omnium vestrum consistit. Propterea rogamus vos et nichilominus authoritate et in persona domini nostri, qua in absentia sue maiestatis fungimur, firmiter committimus et mandamus, quatenus statim visis presentibus predictum subsidium de vestri medio citra omnem moram extradare et ad manus hominis domini thezaurarii, presentium ostensoris dare et administrare debeatis et teneamini, nam alioquin certi sitis, quod dictum subsidium etiam cum dampno vestro maximo a vobis per omnia opportuna remedia et gravamina exigi faciemus, secus pena sub premissa facere non audeatis. Datum Bude, feria tertia post dominicam Iubilate, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo. Stephanus de Bathor palatinus et comes ac in absentia regie maiestatis locumtenens etc. 55 1522. május 13. Buda. Thurzó Elek királyi kincstartó és kamarásmester levele Kassa városához. Amint a nádor is a király teljes felhatalmazásával, most ő is meghagyja, hogy az ez évi adót azonnal fizessék meg emberének. Papíron, záró papírfelzetes gyűrűspecséttel. Archív mesta Kosic, Appendix Schwartzen- bachiana 28132. (DF 271 231.) Prudentibus et circumspectis iudici et iuratis ceterisque civibus civitatis Casso- viensis, amicis nobis honorandis. Prudentes et circumspecti amici nobis honorandi! Ex litteris domini palatini cum presentibus vobis exhibendis latius intelligetis, quid sua magnifica dofmina- tio) ex autoritate et in persona regie maiestatis vobis mandet. Propterea nos quoque de voluntate et mandato regie maiestatis, domini nostri gratiosissimi harum serie vobis committimus, quatenus statim visis presentibus universas pecunias presen- tis subsidii, que de vestri medio regie maiestati provenire debent, absque omni ulteriori mora et excusatione extradare et ad manus hominis nostri, presentium ostensoris dare et assignare velitis et debeatis, ut illis periculis, que castris finit- timis omni presidio destitutis maxima undique imminent, tempestive providere et succurrere, et alias etiam multiplices sue maiestatis necessitates et regni quam