C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

204 1523. március ut sciam, quod respondere quamvis certe video male fore tempus, si Turei urge­bunt, sed opus fore, ut omnes viribus suis undique occurrant. Scribit unus prudens ex Ungaria necessarium est reditum celerem, non solum contra Turchas, sed pro componendis rebus Ungaricis, si nunquam esset Turchus venturus, quia tali modo etiam regnum perit. Cras mane recedemus cum omni diligentia reversuri in Ungariam. Dirigo has litteras ad Lyncz capitaneo et in absentia locumtenenti suo illic et scribo, ut sine dilatione mittat per postas serenitati vestre, alium modum mittendi non habeo. Rex iam expedit Pragam, quod sollicitent exactionem pecuniarum ordina­torum ad auxilium contra Turchas et ut ex illis possint conduci subito gentes. In paschate1 debeant esse exacte, velit Deus etc. Item monentur a sua maiesta- te Bohemi, ut etiam disponant se, quod si potentia Turei veniet in Ungariam, ut minantur; sint parati omnes, quantum poterunt, accurrere ad auxilium. Item scribet nunc rex regimini imperii et mittet copiam illius articuli, quem ego misi serenitati vestre circa supersedenti am offensionum usque ad Sanctum Martinum.2 Et etiam significabit, quod illud, quod expectatur ab Ungaris, non po­tuit mitti, quia nulla die potuit fieri ob regis absentiam, sed quod sine dubio in pro­xima diéta Sancti Georgii fiet, quando oratores Ungari promiserunt Nuemberge et ideo interea imperium paret illa quattuor millia, quod subito sint prompta. Et propterea nunc scribet rex regiminis imperii, ut propter hos apparatus Tureorum etiam imperium illis quattuor millibus nunc addat saltem alia tria millia. Et mandavit mihi rex, ut rogem serenitatem vestram, quod in illo etiam ve­lit quamvis absens laborare et ex omni parte iuvare pro communi periculo. De­monstravi serenitatem vestram non defuturam et quod utinam alii pro viribus suis facerent et est factura serenitas vestra. Conclusum est, quod rex scribat ad diversos principes imperii et etiam ad serenitatem vestram pro habendis artellariis et pulveribus etc. Commendo me ite­rum humillime in bonam gratiam vestre serenitatis. Datum in castro Pardowitz, 22. Martii 1523. E(iusdem) serenitatis vestre Retulerunt etiam oratores Ungari tyrannum Tureorum scripsisse Moldavo tamquam amico suo, victoriam suam de Rhodos, quod novum non parum deterruit Ungaros. 1 Apr. 5. 2 Nov. 11. 3 Burgo keze írásával. Fidelis servitor Andreas Burgus3

Next

/
Thumbnails
Contents