C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)
Oklevelek, levelek
1523. március 183 que iám dixit, in peius. Non possum exprimere maiestati vestre, que hic aguntur, maxime in prelaturis et ecclesiis maioribus vacantibus. Sed ista vadant pro hoc tempore. Omnia confinia nostra sunt préda Tureorum, presidia, respectu tantorum periculorum, quasi nulla dicere possum, velit Deus avertere faciem Turei retrorsum, nam alias, quocunque vadent, capient munitiones, que iam presidia regni essent. De campis taceo, habent campum ubique, quoad penetrare volunt. Avertat Deus. Timeo, quod brevi audiet maiestas vestra pericula castrorum, que incessanter aliqua sine labore occupant. Volui ista significare maiestati vestre, sed omnia pericula et ignominias nostras nemo recte significare poterit. Maiestatem vestram Deus altissimus conservet et extollat dexteram suam contra omnes inimicos. Ex arce Budensi, secunda die Martii. 168 1523. március 3. Budai vár. Bornemissza János pozsonyi ispán levele Andrea dal Burgo követhez, amelyben beszámol a Frangepán grófoknak a törökök betöréséről írt leveléről; a végek elégtelen védelméről; a király ellen szervezkedőkről és Herberstein ottjártáról. Papíron, zöld gyűrűspecséttel megpecsételve. HHStA Grosse Korrespondenz 25/a2. (DF 293 883.) föl. 46—47. — Csatolva Andrea dal Burgo követ 1523. márc. 14-i jelentéséhez (178). Ad manus domini Andree Bwrgonis, oratoris sacratissime cesaree maiestatis PrägePost' mei commendationem. Spero, quod brevi pariter constituemur et tunc intelligetis illum seductorem, cui confidissetis corpus et animam. Hodie experiar ab eo, si in hoc regno fuerit apud aliquos admiratione ducimini qualibus mendaciis usus est, que non sunt litteris inserenda, dolebitis de illo homine ex angelo factum diabolum. Ceterum venit nunc nunctius a comitibus de Frangapanibus verus et de militari familia citius refert verbis et litteris comitum, firmat istis diebus festivis Beatorum Petri2 et Mathie3 preteritis, hoc est hebdomada preterita intravit Tureus cum potentia et ostendit viam versus Lwblyan, hoc est versus Carynthiam, significaverant banus et comites capitaneo Carinthie, ut sit paratus. Explorati fuerunt, quod banus solum ducentos equites habet, elegerunt ad personam suam septingentos Tureos electos et exercitus Tureorum avertit viam ad Sclavoniam illi septingenti prostraverunt gentes bani et interfecerunt multos et potiores suos. Nescitur, si personaliter evasit banus Croatie vel non; plus credunt, quod evasisset ex quo sui