C. Tóth Norbert: Politikatörténeti források Bátori István első helytartóságához (1522-1523) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 50. Budapest, 2010)

Oklevelek, levelek

184 1523. március potiores retinuerunt aciem Thureorum et interfecti sunt. Exercitus tandem decem diebus perfecit cursum suum et devastaverunt magnam partem Sclavonie, ad Zá­grábiam non potuerunt attingere propter aquas et pluviam, reversi sunt quatuor miliaria a Zagrabia. In Sclavonia sub quodam castro in monte sito in planitie qua­dam steterunt et captivos omnes in tres partes diviserunt, mulieres et matronas separantes ab aliis, viros maiores iterum ad unam partem, pueros et virgines ite­rum ad tertiam partem et sic dederunt cesari quintam partem de omnibus tribus partibus. Iste, qui venit, est de bona familia et militaris. Ex Tureis duo captivi sunt, unus ad Zagrabiam, alter apud comites ad Brynnye, qui turpi morti se tra­dunt. Si aliter res habeatur, quam ipsi dicunt et refert iste, quod waywoda cum alio exercitu paratus est et expectat reversionem istius et de Mwzthar officiolatu suo vult incursiones facere, quia ipsi habent ordinem, quam alter alterius fortunam non impedit. Preterea dicit et iurat, quod captivi maiori numero fuerunt, quam ex­ercitus Tureorum, dicit venisse per viam Tureorum et vidit eiulatus et clamores et ploratus, quorum filii, quorum patres, matres et sorores etc. adducti sunt, quorum multi sequuntur: pater uxorem et filios, mater patrem et liberos et vadunt ad Tur­eos sponte. Judas prodidit Christum, sed nunc sunt equales traditores, qui timentes malitias eorum alter alteri favet et nolunt satisfacere debito eorum, quo ad regem et regnum, de quibus taceo, quia expecto iam brevi venturam maiestatem suam. Consideret magnificentia vestra res belli, cuius experientiam habet, consi­deret res nostras bellicas cum Thureo enormitates vite eorum, qualis sit equali- tas in rebus belli inter Christianos et Thureas; nedum nos, qui affligimur, merőre cruciamur, sed plorarent bruta, si irrationabilia non essent. Consideretis ex omnibus confiniis Thureorum, quid iam operabuntur, singu­lis diebus desolabunt totam Boznam, Dalmatiam, Croatiam, Sclavoniam et partes Hungarie, quocumque penetrare poterunt, qui adhuc ex nostris videlicet aulicis regie maiestatis in illis partibus sunt, pro defensione illius terre nulle sunt. Re­vertetur regia maiestas ad eiulatos et suspiria et clamores tales, ut Deus scit, quid continget inter alia istis proditoribus regni, qui non satisfaciunt debito eorum in defensionem regni. Castra Croatie et Dalmatie et Bozne et illis vicina manebunt in desertis et cogentur fame mori aut relinquere Thureis sine obsidione manebunt solum illa, que victualibus, ingeniis et hominibus provisio esse poterit. Hec volui vobis significare, ut in aperto coram consiliariis et Bohemis et Hungaris et omnibus declarare valeatis. Timeo, quod isti proditores non recte si­gnificabunt et ea, que significabunt, occultabunt. Intelligo optime, quod non ita in aperto scribere deberem, sed ignoratis michi, velit Deus, quod vera sint, que michi presertim dominus Waciensis significat de maturitate regie maiestatis, sed non ista verba scriberem, si viderem maturitatem illam, sed opere talia facerem, ut admi-

Next

/
Thumbnails
Contents