Jakó Zsigmond: Erdélyi okmánytár III. (1340-1359) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 47. Budapest, 2008)

OKLEVÉLKIVONATOK (l-l 116. sz.)

metis antiquis terreis, quarum una a parte septemtrionali existens pro Deuecher exstitit renovata, alia vero est pro Geuch, iuxta quas unam novam metam terream erexerunt, de quibus in eodem Berch eundo versus partem orientalem, in silva in loco Kuzurused vocato sunt due mete terrée erecte, una pro Deuecher et alia pro Geuch. Inde procedendo ad partem orientalem, exiendo parum de silva ad meridiem in loco Kuzurusedfey vocato sunt due mete terree, quarum una a parte septemtrionali sita pro Deuecher est renovata, alia vero est pro Geuch. Abhinc descendendo versus orientem inventa est una meta antiqua currens, que pro Deuecher est renovata, de qua tendendo ad orientem sunt très mete antique terree, quarum una a septemtrione est pro Deuecher, alia vero a meridie pro Geuch, et tertia ad orientem ostendens, de quibus procedit ad locum Oloperdeyfey vocatum, ubi due mete terree noviter sunt erecte, quarum una est pro Deuecher, alia pro Geuch. Inde procedit versus orientem, in loco Fulniresfey vocato inventa est una meta antiqua terrea, et quia ibi Laurentius filius Abel dixit suam possessionem Deuecher superiorem ab eadem Deuecher inferiori separari, ideo ibidem duas metas terreas novas, unam pro Deuecher inferiori, et aliam pro Deuecher superiori erexerunt. Ubi reflectitur ad partem septemtrionalem, ascenditque ad Berch, et ibi nova meta terrea circumdans arborem kerkus [!] pro Deuecher est erecta, de qua procedendo descendit in gremio silve Oloperdey vocate versus septemtrionem ad vallem, et transit ipsam vallem et rivulum, ascenditque ad montem et cacumen montis Belch vocati, et in eodem Belch tendit quasi versus orientem ad Turmasto, et supra ipsum Turmasto in latere silve sunt due mete terree antique, quarum una a parte septemtrionali est pro Deuecher, iuxta quam aliam metam novam terream erexerunt, alia vero a parte meridionali sita est pro Aronzenthmiclos. De quibus procedendo per Berch versus septemtrionem venit ad alias duas metas terreas antiquas, iuxta quandam viam magnam positas, quarum una ab occidente est pro Deuecher, alia vero ab oriente est pro Aronzenthmiclosa. Inde vadit ad alias duas metas terreas ex utraque parte vie positas, quarum una ab occidente est pro Deuecher, alia in radice arboris kerkus est pro Arunzenthmiclosa, ubi separatur a metis terre Aronzenthmiclosa et incipit tenere metas cum terra Cyka, et procedit per viam antedictam versus septemtrionem ad bonum spatium, salitque de ipsa via ad occidentem, ubi sunt due mete antique terree, una pro Deuecher et alia pro terra Cyka, de quibus vadit ad magnam metam antiquam perforatam, que separat Deuecher et terris Cyka et Zenthmartun. Inde descendendo per Berch versus occidentem, in gremio silve Bykerdey vocate pro Deuecher posita est una nova meta terrea. Abhinc descendit ad unam metam antiquam terream, de qua descendit per idem Berch versus occidentem ad duas metas antiquas, de quibus eundo in eodem Berch in quodam monticulo parvo rotundo erexerunt unam novam metam terream, que separat Deuecher a terra Zenthmartun. Hinc procedit per ipsum Berch ad unam metam terream antiquam, que pro Deuecher est renovata, de qua descendendo per idem Berch venit ad duas metas terreas antiquas, iuxta quas unam novam metam terream erexerunt. Inde ascendit per idem Berch et venit ad alias duas metas terreas antiquas, iuxta quas una nova meta terrea similiter est erecta, ubi incipit tenere metas cum terra Vasarhel vocata. Deinde procedit versus occidentem ad locum Kechkeshatfey vocatum, ubi unam novam metam terream pro Deuecher erexerunt, de qua descendendo ad acutum Berch, in quo a parte occidentali unam novam metam terream erexerunt, que separat Deuecher a terra Vasarhel. Inde descendit ex obliquo versus

Next

/
Thumbnails
Contents