C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)

scriptorum nobilium de Banwelky ibidem a parte acquilonis habitam ad eandem possessionem Chandal regalem applicare et annectere posse, tarnen quia magister Cristannus decanus et procurator noster illic adherendo ipsam metam sub dicta piro existentem memoratam possessionem Chandal re­galem in nullo contingere, nec eosdem iobagiones regales inibi dictum flu­vium Danobii transcenderé posse, ymmo eandem metam nostram et pre­fatorum nobilium de Banwelky esse et existere, exhibitione litterarum metahum comitis Stephani Bwbek iudicis curie domini Lodovici regis anno Domini millesimo trecentesimo sexagésimo quinto (1365) super ipsa possessione nostra Welk subortarum clare demonstrasset, ob hoc clamores dictorum iobagionum regalium de Chandal repelientes memoratam silvam prescriptorum nobilium de Banwelky per ipsos iobagiones regales de Chandal impeditam commisissent eisdem nobilibus iure ipsis attinenti in perpetuum possidere. 2 Post hoc autem prefatam possessionem Swr regalem, cuius scilicet pos­sessionis incole quandam particulam silve prescriptarum sanctimonialium de Veteribuda ad possessiones earum Felseujanok et Alsojanok nominatas spec­tantem fluvium Danobii transcendendo ad ipsam possessionem Swr pertinere deberé recitassent presente prescripto Johanne litterato procuratore ipsarum sanctimonialium, qui pro defensione ipsius silve contentiose litteras metales dicti domini regis Lodovici anno domini millesimo trecentesimo sexagésimo séptimo, sedecimo Kalendas Octobris, regni autem sui anno vigésimo sexto (1367. szept. 16.) super facto cüctarum possessionum Felsejanok et Alsojanok privilegialiter emanatas presentasset, ab eisdem possessionibus sanctimo­nialium hoc modo séquestrassent, ut quia eedem littere metales prescriptam silvam contentiosam per sequestrationem dicti fluvii Danobii, qui in fine eiusdem silve contentiose de suo priori cursu antiquo resiliendo alium novum meatum sibi assumpsisset, ad prefatas possessiones sanctimonialium evi­denter inclusissent, ob hoc iuxta tenorem dicte littere metalis ipsum fluvium Danobii usque finem antelate silve contentiose et per amplius iamdictum priorem et antiquum suum cursum pro perpetuali limitatione antelatarum possessionum Felsejanok et Alsojanok ex parte antefate possessionis Swr regalis esse et existere dimisissent eandem silvam contentiosam prefatis sanctimonialibus in perpetuum tenere relinquentes hoc declarato, ut quia in gutture prescripti prioris et antiqui meatus memorati fluvii Danobii propter repletionem eius nonnulle virge saHcum, que in silvam converti possunt, excrevissent, idcirco huiusmodi inibi pululatas virgas seu silvam excresscendam pro ipso domino rege ad prefatam suam possessionem Swr pro sustentatione incolarum eiusdem ville applicassent. 3 Nichilominusque dum ad faciem antelate possessionis regalis Uyfedemes vocate pro erigendis metis ipsius presentibus Nicolao Grof de Bozen et Ladislao similiter Grof de Zenthgywrg, item prescripto Johanne litterato procuratore predictarum sanctimonialium, necnon Johanne filio Andrée, Thoma filio Johannis et Emerico dicto Zakal ac Stephano filio Georgii aliisque nobilibus de Ilka accessissent, inibi Georgius Zomnyo nominibus et in personis prescriptorum Nicolai et Ladislai Grof ac Georgii

Next

/
Thumbnails
Contents