C. Tóth Norbert: Zsigmondkori oklevéltár X. (1423) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 43. Budapest, 2007)
similiter Grof pro defensione metarum possessionis Tykod eorundem dominorum suorum iamdicte possessioni Wyfedemes commetanealiter adiacentis litteras nostras pirivilegiales sabbato proximo ante dominicain Ramis palmarum anno Domini millesimo trecentesimo (1300. ápr. 2.) emanatas presentasset continentes, quomodo comes Abraham filius comitis Abrahe de Sancto Georgio pro se et pro Thoma filio suo coram nobis constituti quandam possessionem eorum hereditariam Tykod vocatam iuxta terras Kwze et Üka vocatas circa Beulder existentem cum omnibus suis utilitatibus Jacobo et Ladislao de Circahomorow et suis heredibus pro meritoriis servitiis eorum pro perpetuo possidendam dédissent et contulissent, mete autem ipsius possessionis hoc ordine distingerentur sicut nobis Michael sacerdos homo noster de villa Magor et Farkasius filius Chene homo comitis Posoniensis, qui ad hoc specialiter fuissent destinati, dixissent, quod inciperet de una aqua Basd vocata, iret Lenchetarlo, que separaret a terris castrensium Kwze vocatis et iret ad orientem ad Sebewrewe, que totum pertineret ad eosdem Jacobum et Ladislaum, separaret a terris castrensium Pechen vocatis et inde iret ad terram Iwan filii Kenez ad Fyzes ad partem meridionalem et inde iret supra ad Ilka ad Ludaser, cuius tertia pars pertineret ad ipsos Jacobum et Ladislaum, due vero partes ad populos de Ilka et ibi terminaretur. - Quibus demonstratis, licet ipse Georgius Zomnyo quosdam très fluvios, unum scilicet Erech et alium Kainok tertiumque Beulder appellatos in demonstrandis metis ipsius possessionis Tykod transgressus extitisset, suum transitum vagabundé faciendo, tarnen quia dicte mete in dictis litteris nostris per ipsum Georgium Zomnyo exhibitis contente nullum dictorum trium fluviorum in earum cursibus explicasset, propter quod eosdem très fluvios ipse Georgius indebite transcendisse apparuisset, quodque easdem metas prescripti comitis Posoniensis et noster homines a predictis terris castrensibus Kwze et Pechen vocatis sine scitu regio erigere non debuissent, ymmo nec potuissent, populique regales de ipsa Wyfedemes certas metas bene apparentes ostendissent, ideo eandem possessionem Wyfedemes regalem a possessionibus Kyralfalua prescripti Georgii Grof et Feketetelek antedictarum sanctimonialium, necnon Ilka et Tykod prescriptis reambulando taliter séquestrassent, quod inciperet ex parte acquilonis secus fluvium Palazo, ubi unam metam terream erexissent prefatam possessionem Wyfedemes regalem a dicta possessione Kyralfalua memorati Georgii Grof separantem; inde ad plagam meridiei per loca pratosa ambulantes aliam metam inter easdem possessiones distingentem posuissent; adhuc ad eandem plagam secus veterem metam duas novas metas eisdem possessionibus Wyfedemes et Kyralfalua, necnon Feketetelek prescriptarum sanctimonialium distingentes erexissent. Ibique commetaneitas dicte possessionis Kyralfalua terminaretur. Deinde declinative ad sinistram modice versus orientem duas metas terreas ipsis possessionibus Wyfedemes et Feketetelek séparantes, ulterius magis reflective plagam ad eandem in tribus locis post sese singulas duas metas; dehinc ad meridiem processissent usque dictum fluvium Erech in quatuorque locis post sese singulas duas metas dictis possessionibus