Borsa Iván: Zsigmondkori oklevéltár VIII. (1421) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 39. Budapest, 2003)
indebite et minus iuste, ex parte cuius iudicium habere vellet. 2 Quo audito Anthonius de Hegy pro prefata domina Katherina cum procuratoriis litteris dicti capituli Agriensis in nostram veniendo presentiam responderat ex adverso, quod prefata domina rehabitis dictis suis iuribus dotalitiis predicta iura possessionaria ipsius Pauli ipsi Iohanni remittere prompta esset etparata. Quibus sic habitis, quia absque estimatione dictorum iurium possessionariorum prefati condam [P]auli eidem Iohanni ad solutionem [predictorum] iurium ipsius domine terminum dare non p[ossu]mus, pro eo amicitiam dicti capituli litteratorie petieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, quo présente homo [noster octavo die] festi nat[ivitatis Beati] Iohannis baptiste tunc venturo ad facies iurium possessionariorum dicti condam Pauli, portionum scilicet ipsum proprie contingentium vicinis et commetaneis [eorundem] universis inibi legittime convocatis partibusque p[resentibus] aut earum legitimis procuratoribus presen[tibus] [ac]cedendo prescriptas portiones possessionarias prefati condam Pauli ipsum solum concernentes visis earum qualitatibus, proventibus et valoribus regali m[ensura] mensurando vel visu considerando unacum aliis probis viris estimaret lege regni requirente. Et post hec ipsius possessionarie estimationis seriem, ut fieret expediens, ad octavas dicti festi nativitatis Beati Iohannis baptiste nobis amicabiliter rescriberet capitulum prenotatum. - A quibus quidem octavis dum reportata series premissorum partes inter easdem secundum s[eries] litterarum nostrarum prorogatoriarum ventilata ad présentes octavas festi epiphaniarum Domini dedueta fuisset. Eisdem denique octavis instantibus Korbath de Kysfalud legittimus procurator pro ipsius(!) Iohanne présente Anthonio de Hegh, qui pro prenotata domina cum procuratoriis litteris memorati capituli Agriensis coram nobis astabat, nostram veniens in presentiam litteras ipsius capituli super premissis relatorias rescriptas nobis presentavit continentes, quod ipsum capitulum reeeptis dictis litteris nostris adiudicatoriis, iu[xt]a earundem continentiam cum Benedicto de Kápolna homine nostro ipsorum hominem, videlicet magistrum Iacobum, rectorem altaris Beati Emerici ducis ad premissa exequenda pro testimonio transsmisisset fidedignum, qui reversi retulissent, quod ipsi in dicto 3 octavo die festi nativitatis Beati Iohannis baptiste ad 4 facies universarum possessionum et iurium possessionariorum dicti Pauli ubilibet habitarum et existentium convocatis commetaneis et vicinis legitimisque procuratoribus partium 5 accedendo possessiones infrascriptas et iura possessionaria prefati Pauli prius reambulando non mensurando, sed visu considerando unacum aliis probis viris hoc ordine visu considérassent, quod primo in possessione Chyz reperissent viginti quatuor sessiones iobagionales et unam sessionem desertam ac curiam dicti Pauli; item reperissent unum molendinum, in quo volverentur très rote de subtus pellentes; reperissentque ibidem unam ecclesiam sine turri ac feneta ad octouaginta(!) falcastra, nichilominus ibidem considérassent visu Silvas usuales et terras arabiles ad sex aratra mensure regalis se extendentes. Insuper in possessione Kelechen et prediis Komaron et Halam vocatis, primo in dicta Kelechen reperissent decern sessiones iobagionales et unam sessionem desertam ac ecclesiam carentem turri, cuius quidem ecclesie medietas pertinet ad dictam villam Kelechen, portionem dictorum filiorum dicti Pauli cedentem; reperissent etiam ibidem feneta ad Septem falcastra 6 ac terras arabiles ad quatuor aratra simuleum virgultis; preterea in predio Gewden vocato reperissent quandam parvam pisscinam continentem in piscandis très tracturas, eiusdem medietas