Borsa Iván: Zsigmondkori oklevéltár VIII. (1421) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 39. Budapest, 2003)
esset filiorum predicti Pauli; in eodem predio considerassent posse fieri sex sessiones iobagionales; 7 considerassent quoque proventus terrarum arabilium ibidem habitarum ad portiones filiorum prefati Pauli ad duas marcas sive centum novos denarios. Item in possessione Kasuh reperissent unam ecclesiam lapideam sine t[urri], eius medietas cedet filiis Pauli predicti. Item reperissent fenylia(!) ad quatuordecim falcastra 8 ac terras arabiles cum virgultis et arundinibus ad tertium dimidium aratrum 9 regalis mensure, necnon quatuordecim sessiones populosas et propriam curiam prelibati Pauli. Quibus quidem litteris ipsius conventus relatoriis presentatis, quia ex serié earundem prescripta iura possessionaria antelati Pauli [a]d centum et septuaginta duas marcas cum media estimata facere reperiebantur. - Idem etiam procuratores partium ipsum Paulum de prima sua coniuge tres filios, unum videlicet pre[dictum] Iohannem et [...] unamque filiam de prefata vero domina Katherina, secunda sua coniuge solum unam filiam habuisse recitabant. Sicque prefata domina Katherina premissum suum ius dotalitium non de totali estimatione prescriptorum universorum iurium possessionariorum iamfati Pauli ad predictas centum et septuaginta duas marcas cum media estimatarum, sed exclusis portionibus predictorum filiorum eiusdem Pauli de ipsa estimatione solummodo quartam 10 partem eiusdem totalis estimationis in toto triginta sex marcas et sexaginta tres denarios facientem, portionem videlicet ipsius Pauli respicientem habere, debere et posse cernebatur eademque secunda uxor ipsius Pauli cum ipsam sibi in coniugem traxisset flore virginali nitens extitisse asserebatur, cui pro dicta sua dote ipsa totalis quarta pars prefate estimationis portionum dicti Pauli, mariti sui conceraens persolvi debebat. - Pro eo iudicando commisimus eo modo, ut ipse Iohannes in octavis festi Beati Georgii martiris nunc venturi eidem domine partim in parata pecunia, partim vero cum promptis rebus, 11 prout videlicet eedem res ad modum fori estimarentur, dictas triginta sex marcas et sexaginta tres denarios coram nobis solvere teneatur, in quo etiam termino de facto iuris quartalitii earundem filiarum ipsius Pauli ac de 12 segetibus eiusdem domine per ipsam in facie dicte possessionis Chyz per proprium suum aratrum fieri facturi, deliberabimus, quid sit faciendum commitentes nichilominus eidem domine et prefato Andree, marito suo, ut medio tempore super iobagiones in predictis possessionibus commorantes demptis censibus et proventibus consuetis nullas collectas 13 inconsuetas sive datia recipére et habere nullumque nocumentum eisdem inferre valeant atque possint. Datum Bude quadragesimo secundo die octavarum festi epiphaniarum Domini predictarum, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo. - A hátlap közepének alsó részén: I solvere tenetur C, Sgh (kézjegy); alatta: Domine Katherine consorte Andree de Chan. Papíron, hátlapján rányomott pecsét darabkáival. Tiszáninneni ref. egyházker. lt., Sárospatak. Vegyes kisgyüjtemény, időrendi sorozat 34. (DF 282870.) 1 Előtte kihúzva: Pauli. 2 Az eredetiben: Vellens. 3 A sor felett betoldva. 4 Előtte kihúzva: proxime preteriti. 5 A sor felett betoldva. 6 Utána kihúzva: se extendentem. 7 Utána kihúzva: reperissent etiam ibidem arbores fructiferas, quarum fructus quolibet anno estimassent ad mediam marcam. 8 Utána kihúzva: se extendentia. 9 Utána kihúzva: extend. 10 Előtte kihúzva: secundam. 11 A sor felett betoldva. 12 A sor felett betoldva. 13 A sor felett betoldva. 202 Febr. 23. (Bude, 42. die oct. epiph.) Garai Miklós nádor a sági konventhez. Az esztergomi káptalan és Zechen-i Frank vajda fia: László fia: László között Barathy - az