Jakó Zsigmond: Erdélyi okmánytár I. (1023-1300) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 26. Budapest, 1997)
OKLEVÉLKIVONATOK ( 1 —603. sz.)
terreas [?] iuxta viam ab oriente positas. Unde processum [?] fuit cum populis de dicta villa Arnoldi et Cristiani et descendit in ea, ubi ipsa via partitur et per sinistram eius partem ascenditur ad très metas terreas sub colle iuxta viam ab oriente positas, quarum una est capituli, alia Pauli filii Ladislai, tertia vero demonstrat cursum metarum. Inde iuxta eandem viam ad duas metas successive positas. Hinc ad alias duas metas. Hinc ad unam metam. Inde descendens per eandem viam venit ad duas metas utraque parte vie positas. Hinc per eandem ad occidentem ad duas metas in Berch iuxta viam a septentrione positas. Inde per idem Berch per crebras metas exiens de via ascendit ad alium monticulum in planitie, per quod reflectitur ad septentrionem ad eandem viam, iuxta quam sunt due mete, quarum una est Arnoldi. Inde ascendit ad très metas in monte successive positas. Inde per dorsum eiusdem montis, qui ad aquilonem venit ad très metas angulares, quarum una est ecclesie, altera Arnoldi, tertia Jacobi fratris Pauli decani. Inde flectitur iterum ad plagam septentrionis ad metam antiquam, unde incipit tenere metas cum filiis Pouka. Iterate inde flectitur ad orientem ad metam magnam prope positam. Hinc ad aliam metam. Hinc in ascendendo ad aliam metam. Hinc ad aliam. Inde in fine montis in supercilio ad metam terream. Inde in descensu montis ad metam. Exinde descendendo in valle venit ad metam magnam. Inde vallem transiens in silva in ascensu est meta terrea. Deinde revertitur ad arborem ilicis prius nominatam. Excellentissimo domino suo Andrée etc. — Hátlapján XVII. századi rájegyzés: Metalis super aliquos pagos, qui alibi clarius habentur. A XV. század közepéről-második feléből származó, egyszerű, kivonatos másolat, papíron, az ENMLt Törzsgyűjteményében (DF 253752). • Regeszta: EMOkl 430. sz. 7. Buzd határai Incipiunt videlicet mete terre Buzd super uno Berch Enid/Enyed vocato in tribus metis terreis, quarum una est terre Buzd a septentrione, alia ville Enid/Enyed ab oriente, tertia ville Monondorh/Monundorph a meridie. Hinc in eodem Berch itur ad occidentem in commetaneitate dicte ville Mondorh/Monundorph, que est comitis Henning/Hennyng de Ápold et in eodem Berch venit ad très metas antiquas, quarum una est arbor twl. Hinc ad duas metas, inde in eodem Berch ascendit ad duas metas antiquas, inde ad duas metas. Deinde inter meridiem et occidentem in eodem Berch ad duas metas antiquas, inde pervenitur/perveniretur super caput vallis Monorosuelg/Monundorphvelge vocate ad très metas antiquas, quarum una est ecclesie, altera predicti Henneng/Hennyng, tertia filiorum Chel/Cheel, qui ibi erant personaliter, per quod Berch in vicinitate Danielis et fratrum suorum filiorum Chel predictorum currit contra aquilonem, descendens per virgulta et venit ad duas metas antiquas. Hinc per idem Berch inter terras arabiles descendit ad unam metam antiquam in monticulo in planitie positam. Inde adhuc descendendo venit ad duas metas antiquas, que quia in parte per aratra demolite fuerant, partes eas concorditer renovarunt. Hinc descendit in terris arabilibus per continuas metas binas et binas, quas partes ibi ex novo in concordia construxerunt, et cadit in rivum Orbowpatak vocatum, quem transiens venit ad radicem montis, ubi partes erexerunt duas metas. Unde ascendit