Körmendy József: A magyarországi egyházmegyék javadalmainak annátái 1421–1536 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 21. Budapest, 1990)
Proemium
potuit, quae plerumque ab uno ad sex menses se extendebat, et nunquam excessit diem possessionis (a die habitae possessionis). Extra annotationes, quae ad hanc rem spectaverunt, margini sinistro paginae ascripserunt nomen dioecesis, in qua beneficium vacans, de quo agebatur, inveniebatur. Hoc in loco raro legi potuit annotatio marginalis de forma collationis vei munere beneficiati. 12 In dextro autem margine saepe legi possunt commentaria de summa persoluta, de relatione summae acceptae; de accepti latione (quittantia) et eius relatione in Librum quittantiarum. 13 Ab omnibus his bene distingui possunt relationes de bullis „sine obligationibus", quae in altera parte voluminum Annatarum inveniuntur. Istae ad collationes beneficiorum spectant, quae immunia annatae persolvendae fuerunt, vei ex causa iure praestita, vei propter pretium exiguum beneficii. 14 Istis desunt annotationes ad rem pecuniariam spectantes aliaque commentaria marginalia. Praesens editio ambo genera annotationum Annatarum in unicam seriem ordináta continet, chronologiam scilicet sequens datorum annotationum. In primis 73 voluminibus Annatarum ex annis 1421-1536 in 236 capitulis inveniuntur 241 indicia ad 17 dioeceses Hungaricas spectantia; et quidem ad Zagrabiensem 40, Vesprimiensem 38, Strigoniensem 31, Quinqueecclesiensem 29, Iauriensem 22, Varadiensem 21, Agriensem 16, Transilvanam 9, Bachiensem 8, Vaciensem 8, Chenadiensem 6, Colocensem 4, Bosnensem 3, Nitriensem 3, Milchoviensem 1, Nandoralbensem 1, Sirmiensem 1. Qui numeri inferiores sunt eis, qui ad dioeceses Germanicas, Gallicas vel Anglicas spectant. 15 Cuius rei causa est, quod beneficia Hungarica pauperiora erant, exiguaque pars eorum debebat solvere annatam. Exempli gratia nominamus dioecesim Vesprimiensem, quae populosa erat et cum aliis comparata multis indiciis decorata est; in ea, ut scimus, beneficia praepositurae Veteris Budae et Superiorum Aquarum Calidarum, capituli collegiati regalis Albae Regiae, beneficia aliquot ecclesiae Vesprimiensis, praepositura de Felsöors et parochia de Köveskál debebant annatam solvere. 16 gratia, procuratorem Hungaricum invenimus: N. 90, 117, 119. Beneficiatus ipse suscipit Obligationen! et satisfacit ei: N. 148, 158. Solutio per argentariam: N. 167, 171, 173. Officiales Hungarici: Dionisius de Hene litterarum apostolicarum scriptor (N. 63A-B), Magister Michael de Leweid procurator Sacre Penitentiarie (N. 77, 83), Mattheus Sass apostolicus nótárius (N. 138), Georgius Policarpus litterarum apostolicarum scriptor (N. 142). 12 Annotationes marginales: Prothonotariatus (N. 152), Exemptio (N. 175), Pensio pro cardinali (N. 179), Pro cardinali (N. 222). 13 Exemplum: N. 161. — Cf.: Lukcsics József: Középkori pápai adókönyvek. (Libri tributorum papalium medii aevi.) Budapest 1908, 18, 26. — Mayer Béla: Pápai bankárok szerepe Magyarországon a középkor végén. (Quomodo argentarii apostolici in Hungária fine medii aevi egerint.) Századok (Saecula) 57-58 (1923-1924) 648-668. 14 Exempla casuum, in quibus solutiones remissae sunt: Quia infra taxám (N. 118), Nec ascendit summám (N. 159), Confirmatio unionis (N. 47), Absolutio a censuris (N. 143), Dispensatio a presbitericidio (N. 145), Absolutio a homicidio (N. 163), Dispensatio ab homicidio (N. 165), Hospitalitas (N. 128), „Perinde valere" (N. 162, 217), Exemptio (N. 175), Quia non debet solvere (N. 190). 15 F. Baix op. cit. e temporibus papae Martini V regesta annatarum 1099, E. Brounette op. cit. e periodo intra annos 1484-1503 regesta annatarum 700 publicavit. 16 Körmendy József: A veszprémi egyházmegye a középkor végén az annáták tükrében. (I. Körmendy: Dioecesis Vesprimiensis exeuntis medii aevi, docentibus annatis.) In: A Dunántúl