Körmendy József: A magyarországi egyházmegyék javadalmainak annátái 1421–1536 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 21. Budapest, 1990)
Proemium
Raritatem indiciorum ostendit etiam, quod 73 voluminum, quae hodie e dieto temporis spatio exstant, tantum in 60 inveniuntur annatae ad Hungáriám spectantes. Post annum autem 1536 in 63 voluminibus adhuc exstantibus eiusmodi indicia non inveniuntur. In annis, qui cladem apud Mohács acceptam (a. 1526) secuti sunt, indicia semper rariora mint, deinde omnino desiderantur. Cuius rei causarum una fuit, quod Turci regnum adorti sunt occupaveruntque. Notum est Sedem Apostolicam sumptibus belli partim pecunia numerata subvenisse, partim remissione debitorum solvendorum, sic annatarum et, quae adhuc maioris momenti fuerunt, servitiorum, tax arum scilicet pro collationibus praelatorum solvendarum. 17 Quod solutio annatarum prorsus finita est, adiumento fuit decisio concilii Tridentini, lata autumno anni 1563 in sessione 24, qua scilicet vetitum est bénéficia dioecesana (episcopalia), cathedralia vel parochialia, quorum reditus annui 1000 vel 100 ducatos non excédèrent, reservationibus vel annatis onerari. 18 Seriem Annatarum superioribus temporibus très viri docti Hungari noverunt ex eaque indicia ad Hungáriám spectantia varus ex rationibus collegerunt. Meinhardus Erdújhelyi anno 1895, FVanciscus Kollányi annis 1893 et 1897, Iosephus Lukcsics initio huius saeculi investigavit hanc seriem, quae eo tempore in Archivo Rei Publicae Romae servabatur. Qui stipendiati Instituti Historici Hungarici Romani, a Vilhelmo Fraknói fundati, Romam Archivumque Vaticanum adire potuerunt. 19 Collectiones suas sub diversis formis publicaverunt. Meinhardus Erdújhelyi indicia ab ea eruta sub titulo „Inquisitiones in archivis urbis Romae" in anno 1896 periodici, quod Katholikus Szemle (Acta Catholica) településtörténete VI. (História coloniarum Transdanubii VI.) Veszprém 1984, 45-53. Pécsi Akadémiai Bizottság — Veszprémi Akadémiai Bizottság. Értesítő. (Commissio Academica Quinqueecclesiensis — Commissio Academica Vesprimiensis. Acta scientifica.) 17 Anno 1466 papa ducatos 10.000, anno 1471 ducatos 18.000 per Medicos transmisit ad adiuvandam expeditionem contra Turcos (B. Mayer op. cit. 668). Taxám, quae pro possessione episcopatus Vesprimiensis debebatur, Curia Romana die 12 Februarii 1502 remisit pro ultima tertia parte 40.000 florenorum, ad adiuvandam expeditionem regis Uladislai II contra Turcos donatorum (MREV IV, p. 108, N. XCIII). Indicia reliqua: Theiner, Augustinus: Vetera monumenta slavorum meridionalium históriám illustrantia I. Romae 1863. N. DCCCXLVII, DCCCLXXXVII, DCCCXCVI, DCCCCV-DCOCCVII. 18 Concilium Tridentinum, 11 Novembris 1563, Sessio XXIV: Decretum de reformatione, Canon XIII; in: Conciliorum Oecumenicorum Decreta op. cit. 768. — Cf.: Ganzer, Klaus: Das Konzil von Trient und die Annaten. In: Römische Kurie. Kirchliche Finanzen. Vatikanisches Archiv. Studien zu Ehren von Hermann Hoberg. Hrsg.: Erwin Gatz. Roma 1979, 215-247. (Miscellanea Históriáé Pontificiae vol. 45-46.) 19 Institutum intra anno 1895-1907 fungebatur. Unum ex quinque locis Fraknói obtulit Academiae Scientiarum Hungaricae, etiam de sumptibus ad sustentationem instituti necessariis adiuvante Academia conabatur providere, finaliter rei publicae Hungaricae id donavit. Post difficultates primi belli generalis sublatas, anno 1924 novo nomine Instituti Historici Romani actionem redintegravit, dum res stipendiarias pecuniariasque Commissio Historica Romana Academiae suseepit. Adiutorio huius commissionis editum est opus duorum voluminum Pauli Lukcsics (Lukcsics I—II). Históriám fundationis instituti a Vilhelmo Fraknói factae conscripsit Ludovicus Pásztor: L'Istituto Storico Ungherese a Roma e il vescovo Vilmos Fraknói. Archivio della Societä Romana di Storia Patria 100 (1977) 143-166 (etiam in separato). De conexione Instituti Academiaeque Scientiarum Hungaricae Susanna I. Fráter: A Magyar Tudományos Akadémia állandó bizottságai 1854-1949. (Commissiones perpetuae Academiae Scientiarum