Körmendy József: A magyarországi egyházmegyék javadalmainak annátái 1421–1536 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 21. Budapest, 1990)

Proemium

1. Obligationes super annata, id est chirographum, quod de taxa pro beneficio solvenda conscriptum est ratione bullae, quae postulanti beneficium iam confecta erat, sed apud Cameram Apostolicam adhuc retinebatur.- Quae obligationes in singulis voluminibus ordine chronologico positae sunt. 2. Bullae restitutae sine obligationibus, id est index bullarum, quas Camera Apostólica sine taxa debita edidit, item ordine chronologico dispositus. Ambae partes voluminum diversa indicia continent, ad quae bene intellegenda requiritur, ut breviter tangamus, quomodo beneficia indulta fuerint. 9 Petitionem in scripta forma supplicationis procurator apud Curiam Romanam agens man­datumque a petenti habens, vel alia persona simile mandatum habens (procura­torio nomine) tradidit officio Cancellariae Apostolicae. Supplicationem summus pontifex vel qui ab eo mandatum habuit (cancellarius, vicecancellarius) aesti­mavit et approbatam manu propria signavit; deinde ascripta est dies approba­tionis. Secundum hanc conscripta est bulla collationalis, et persoluta est taxa pro beneficio debita. Post haec bulla Camerae Apostolicae tradita est. Quid deinde actum esset, ex annotationibus Annatarum cognosci potest, ubi separa­ting annotatae sunt causae beneficiorum cum obligationibus et beneficiorum sine obligationibus. Quod ad obligationes super annata attinet, in hac parte indicia sequentia in­veniuntur, quae ex bulla in forma abbreviata transumpta sunt. Annotatio ipsa in suo toto chirographum (obligatio) est, quod ex die dati incipit. Postea legi po­test nomen dignitasque eius, qui nomine et mandato beneficiati obligationem in se recipientis (principalis) vice eius obligationem in se recipit vel pro eo spondet (procurator), atque mentio litterarum mandantium (instrumentum publicum). Deinde accurate denominatur beneficium et dioecesis. Reditus annuus in mar eis argenti vel florenis auri, rarius in alio genere nummi constitutus est, et qui­dem seu secundum aestimationem publicam Camerae Apostolicae (de camerae existimatione), seu secundum aestimationem communem (de communi existi­matione). 10 Annotatur etiam causa vacationis beneficii (obitus extra curiam, resignatio, permutatio, privatio, promotio, etc.). Annotationem ad beneficium spectantem plerumque datum bullae depositae concludit. Textum obligationum ad annatam spectantium nonnunquam sequuntur an­notations de modo solutionis. Beneficiatus enim vel eius procurator bullam collationis non nisi persoluta summa taxae Apostolicae Camerae accepit. Sed debitum suum transferee ad aliam personam fide dignam (procurator) potuit vel mandare argentariis, qui in Curia Apostólica re pecuniaria occupabantur (mer­cator, societas). 11 Beneficiatus per procuratores etiam prolationem diei habere 9 Processus públicos taxarum pro benéficas solvendarum exemplis ex annatis dioecesium Bataviae erutis uberius demonstrat: Baix, I ere partie, Introduction XV-XXVII (obligatio), XLVI-CXV (formulae textuum annatarum), CXV-CXX (preventus beneficiorum), CXXII­CXXIX (modus collationis beneficiorum, causae vacationis), CCLXXXVI-CCCXVI (formulae bullarum). Cf.: Frenz 69-72. 10 Ex diversis generibus nummorum, exempli gratia, florenus Hungaricus invenitur: N. 122, 147, 154; marca sterlingorum: N. 118; „.. .XXIV librarum turonensium parvarum seu floreno­rum auri", quos statutum papae Martini V nominat: N. 129, 132, 140, 160, 204. 11 In solutione taxarum pro beneficiis Hungaricis raro usi sunt mensariis Italicis, plerumque proprios procuratores elegerunt, partim ex officialibus Curiae. Textus allati annatarum et­iam de officialibus Hungaricis in Curia Apostólica agentibus indicia suppeditant. Sic, exempli

Next

/
Thumbnails
Contents