Körmendy József: A magyarországi egyházmegyék javadalmainak annátái 1421–1536 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 21. Budapest, 1990)
Proemium
Inde a primo anno pontificatus Martini V, reverso eo in Urbem, ad recensendas tax as beneficiorum minonim papae reservatorum et ad consistorii provinciám non pertinentium Camera Apostolica novam rationum seriem componere incepit, quae hodie Annatae nuncupantur. Quae in forma hodierna in 136 voluminubus indicia annorum 1421-1797 continet. Haec series una cum aliis documents Sanctae Sedis, quae praesertim ad gubernandam urbem Romám atque civitatem pontificiam spectant, post Italiam unitam (1871) tranctanda tradita est Archivo Rei Publicae Romae (Archivio di Stato di Roma). Pars documentonim magnae quantitatis anno 1919 Sanctae Sedi reddita est; quae a viris doctis saepe nomine collectivo „Fondo deli'Archivio di Stato di Roma" laudatur. Volumina 135 seriéi Annatarum, in Archivo Rei Publicae servata, extrinsecus numeris 1662-1796 graphio scriptis signata erant. Accedit volumen Alexandri VI ex annis 1497-1498, numero 1117 signatum, quod perperam seriéi Resignationum (Rassegni) adiunctum est; quod idem est ac volumen hodie signo Annát. 42. signatum. In secundo decennio nostri saeculi volumina 136 numeris Annát. 1.'-Annát. 136. donata sunt. Extra has duas notarum series, quae aevo recentiori debentur, in dorsis voluminum incolumium inscriptio saeculis XVII-XVIII orta titulum veterem seriéi (Divers., Diversa, Libri diversorum), nomen summi pontificis regnantis atque annum, quo documenta facta sunt, indicavit. Viri docti, tam externi quam patrii seriem Annatarum saepe inscriptionibus superius descriptis, nonnunquam autem numeris quattuor notarum Archivi Rei Publicae Romae attulerunt. De primis septuaginta tribus voluminibus seriéi, quae etiam indicia annorum 1421-1536 ad Hungáriám spectantia continent, in calce huius editionis conspectus docet, qui Ordo librorum Annatarum annotationes Hungáriám spectantes continentium inscribitur. 7 In singulis voluminibus Annatarum in folio l r plerumque numerus ordinarius secundum annos regiminis summorum pontificum et nomen papae leguntur. Exempli gratia initio Annát. 33. = voluminis 1694: „Primus annatarum Innocentii papae VIII"; initio sequentis Annát. 34. = voluminis 1695 autem: „Tertius annatarum Innocentii papae VIII". Numerus continuus archivalis et inscriptio interna ergo indicant inter haec duo volumina exstitisse quondam alterum, sed aliquando amissum esse. Adiutorio inscriptionum internarum atque datorum incipientium concludentiumque annotationum, quae in voluminibus leguntur, etiam ceterorum desideratorum vestigia reperiri possunt, quae in conspectu superius laudato similiter indicantur. Cum ergo quantitatem indiciorum ad Hungáriám spectantium aestimare aggredimur, ante oculos habere debemus seriéi, ad periodum praesentis editionis spectantis, quasi dimidium tantum superesse. 8 Partitio voluminum singulorum Annatarum plerumque eadem est; quodvis eorum ex duabus partibus principalibus constat: Dosetti, P. P. Joannou, C. Leonard!, P. Prodi, consultante H. Jedin), Bologna 1973 3 , 449-450. - Concilium Basiiiense, 9 Iunii 1435, Sessio XXI; in: Conciliorum Oecumenicorum Decreta op. cit. 488-489.; Helmrath, Johannes: Das Basler Konzil 1431-1449. Köln-Wien 1987, 346. (Kölner Historische Abhandlungen 32.) 7 MREV III, p. CXVII-CXIX; Fink op. cit. 54-55; Pásztor op. cit. 41. 8 De exstantibus perditisque voluminibus seriéi Annatarum: Emil Göller: Untersuchungen über das Inventar des Finanzarchiv der Renaissancepäpste (1447-1521). In: Miscellanea Francesco Ehrle. Vol. V. Roma 1924, 259-262. (Studi e testi 41.); Baix XII.; Brouette VI. 2 Annatae