Körmendy József: A magyarországi egyházmegyék javadalmainak annátái 1421–1536 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 21. Budapest, 1990)

Proemium

da, parochiae maioris reditus atque beneficia praelatorum (abbatum, priorum) quorundam monasteriorum claustrorumve, quorum pretium, id est reditus an­nuatim excessit 24 florenos auri. Beneficiatus bullam pontificalem, quae eum in possessione nova beneficii vacantis (restitutio) confirmaret, persoluto dimidio reditus primi anni recepit. Actum collationis confirmationisque cum re pecu­niaria esse coniunctum significat et i am nomen „annatae" (annualia, annalia), in medio aevo sie definitae: „Annata, seu medii fruetus primi anni". 3 Qui taxae solvendae modus ad témpora papae Innocentii III (1198-1216) re­ferri potest. Etiam nomen usque a medio saeculo XIII in usu erat. Eo tempore, quo summus pontifex in Avenione sedem habuit (1305-1378), taxae a nomina­tionibus ortae firmos atque inevitabiles reditus Curiae, simul primas partes gu­bernandi Sedis Apostolicae stabiliverunt. Obligationem atque modum solutionis interdum decreta papalia et synodalia ordinaverunt. Anno 1306 papa Clemens V dimidium redituum primi anni beneficiorum Angliae, Scotiae et Hiberniae ad usum Curiae reservavit. Hic modus exaetionis continue molestiam attulit, cuius rei signum fuit, quod anno 1311 in synodo Viennensi Galliae contradictum ei est. Sed anno 1318 papa Ioannes XXII onus hoc iterum toti ecclesiae imposuit, excepta Gallia. 4 Etiam pretia pro benefieiis minoribus solvenda saeculo XIV constituebantur. Post annum 1326 illis benefieiis minoribus cum reservatione donatis hoc onus impositum est, quorum proventus annuus plus quam 6 florenis aestimatus est. Bonifatius IX decreto die 9 Nov. 1389 edito limitem inferiorem proventus annui in 24 florenis aureis definivit, quae lex etiam tempore insequenti valuit. Constitutio „Ad regimen ecclesiae" Benedicti XII, edita die 11 Ian. 1335, ac­curate descripsit modum collationis beneficiorum solutionisque taxarum. Quae constitutio, tractans omnia momenta praeeipua usus Camerae Apostolicae, et­iam praescripta officialibus re tractanda occupatis data, inserta est collectioni publicae consuetudinis fori ecclesiasticae, quae etiam saeculis insequentibus va­luit. 5 Synodus Constantiensis oecumenicus (1414-1418), quae magnum schisma ec­clesiae sustulit, in sessione 25 finem solutioni annatarum imposuit, donec unio integra ecclesiae restitueretur. Postea papa Martinus V, a synodo electus, de­creto die 20 Ian. 1418 edito iterum ordinavit administrationem redituum Curiae Romanae, et solutione annatarum redintegrata cum delegationibus singularum nationum, quae synodo interfuerunt, concordavit de modo solvendi. Reditum 24 florenos auri excedens — nominatis generibus nummorum, quibus reditum redimi posset — in ordinatione papae Martini V anno 1418 edita applicatum bullis sine obligatione, videlicet benefieiis taxa non oneratis, sequentibus verbis describitur: „...super benefieiis quorum fruetus etc., XXIV librarum turonen­sium parvarum seu florenorum auri, vel IV marcarum argenti puri communi existimatione valorem annuum non excedunt". 6 3 Handbuch der Kirchgeschichte op. cit. 420-421. 4 Lexikon für Theologie und Kirche. Bd. I. Freiburg i. Bg. 1957 2 , 575. — Lexikon des Mittelalters. Bd. I. München-Zürich 1980, 662. 5 Corpus Iuris Canonici. Ed. Aemilius Fridberg. Editio Lipsiensis secunda. Pars II. Lipsiae 1881, 1266-1267. (Extravagantes communes, Liber tertius, Titulus IL, cap. XIII.) 6 Baix CCLXVI-CCLXVIII. - Cf.: Concilium Constantiense, 21 Marth 1418, Sessio XLIII: De reformatione ecclesiae; in: Conciliorum Oecumenicorum Decreta (ed. J. Alberigo, J. A.

Next

/
Thumbnails
Contents