Körmendy József: A magyarországi egyházmegyék javadalmainak annátái 1421–1536 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 21. Budapest, 1990)

Proemium

PROEMIUM Praesens editio fontium continet documenta, quae in serie Annatarum Archivi Secreti Vaticani (ASV) ad dioeceses Hungaricas spectant, et inter anuos 1421­1536 scripta sunt. Ipsa series pars est fundi archivalis, qui prodierat a Camera Apostólica, rem pecuniariam Sanctae Sedis administranti. 1 Camera ApostoUca procuravit rem pecuniariam Curiae Romanae, cuius red­itus e varus tributis constiterunt atque pretiis persolutis pro bullis a Cancellaria ApostoUca editis. Status officii Camerae Apostolicae exaedificabatur, prout ratio redituum postulabat. Actus eius cardinalis camerarius direxit. Clerici camerae providerunt litteris scribendis, pactionibus faciendis et rationibus conficiendis. Habuit proprium collegium iudicum ad causas decernendas, atque officiales (pro­curatores), qui providerent bullis collationum a Cancellaria transmissis. Com­mercium pecuniae universe argentarii Italici exsecuti sunt, quorum procuratores (mercatores curiae) in Curia Romana egerunt. Thesaurarius, qui thesaurum Camerae Apostolicae administravit, carnerario oboedivit. Litteris conscribendis notarii scriptoresque vacaverunt. 2 Camera ApostoUca administravit taxas, pretia videlicet pro nominatione prae­latorum et minoribus beneficiis persoluta. De praelatis nominandis summus pontifex cardinalesque, qui consistorio eius rei gratia convocato interfuerunt, decreverunt; quae beneficia consistorialia nuncupata sunt; annotationes autem de taxis pro nominatione persolvendis in serie Servitia nuncupata (hodie: Obli­gationes) conscriptae sunt. In vpluminibus autem Annatarum taxae pro minoribus beneficiis persolven­dae conscriptae sunt, quae auctoritatem consistorii non exegerunt (beneficia non consistorialia), quorum tarnen collatio approbationi summi pontificis reservata est (reservatio). Huiusmodi beneficia fuerunt: praepositurae, archidiaconatus, dignitates capitulorum (lectoría, cantoria, custodiatus), canonicatus et praeben­1 Descriptio archivalis seriei Annatarum: ASV, Camera Apostólica, Annatae 1421-1797; 1— 136. vol.; Indice 1043/I-III, compilato 1951. — Bibliographia: Fink, Karl August: Das Vati­kanische Archiv. Einführung in die Bestände und ihre Forschung. Rom 1951 2 , 55; Pásztor, Lajos: Archivio Segreto Vaticano. Estratto da Guida delle fonti per la storia dell'America La­tina negli archivi della Santa Sede e negli Archivi ecclesiastici d'Italia. Cittä del Vaticano 1970, 40-41. (Collectanea Archivi Vaticani 2.); Erszegi Géza: A Curia Romana közepkori levéltá­rai. (G. Erszegi: Archiva mediaevalia Curiae Romanae.) Levéltári Szemle (Acta Archivalia) 28 (1978) 330. 2 Handbuch der Kirchengeschichte. Hrsg. von Hubert Jedin. HI/2. Die mittelalterliche Kir­che. Zweiter Halbband: Vom kirchlichen Hochmittelalter bis zum Vorabend der Reformation. Freiburg-Basel-Wien 1968, 336-337, 419-420. — Fink op. cit. 45-48.

Next

/
Thumbnails
Contents