Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)

Az oklevél szövege: Andréas Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum intuentibus salutem in eo, qui est omnium salus. Regalis culminis* celsitudo oculo gyometriali cunctorum" fidelium et sibi servientium débet gratiosis mérita intueri, quia dum uni a regali munificentia in recompensationem meritorum providetur, multi et plurimi ad fidelitatis opera vivacis exempli b flagrantia inardescunt. Proinde ad universorum notitiam harum serié volumus pervenire, quod consideratis fidelissimis servitiis dilecti et fidelis nostri Thome filii Ratoldh, que nobis in diversis expeditionibus regni nostri fideli studio inpendit et inpendere continuatis vicibus non expavit personam suam pro nobis fortune casibus exponendo, de plurimis eius famulatibus quedam presentibus prestringamur. c Cum enim nos strenuum virum fidelem et familiarem nostrum magistrum Demetrium comitem Posoniensem et de Zolom in subsidium magnifia principis, nunc regis Romanorum, tunc ducis Austrie ad inperium electi patris nostri karissimi misissemus ad exteras Alamanorum gentes et remotas, ipsum Thomam petivimus nostra voce, ut cum eodem magistro Demetrio domino suo, cuius societati inheserat et stipendiorum salaria perceperat ab eodem, non derelinqueret, sed eum tam pro nobis quam pro ipsius magistri Demetrii tutamine sociaret. Qui Thomas grato, leto et iliari animo annuit et nostris et ipsius magistri Demetrii votis caris licet profundum et longum terrarum spatium multis milibus a regno Hungarie procul motum attenderet mediocriter dubium et incertum. Ipse nempe iuxta Renum tuttanem d Strosburg ab eadem procedendo prefato domino Al(berto) regi Romanorum patri nostro karissimo una cum aliis fidelibus et familiaribus nostris, qui cum eodem magistro Demetrio adhérant, hostibus scilicet Odolpho quondam Romanorum regi et sue genti insidiis positis, ut mirabiliter, sic laudabiliter militavit et postmodum in alio die luce corusca radianti ab utraque parte civile et camprestre(!) bellum partes congresse, in quo quidem conflictu ad laudem et glóriám nostram et totius nationis Vngarice magister Demetrius et alii eidem facientes comitivam per nos missi illa exhibuerunt obsequia et prefato domino Al(berto) patri nostro inpenderunt subsidia, que oblivionem non recipiunt, ymo ad omnes partes mundi intonuit tuba preconii milite(!) Vngarorum. b Ubi idem Thomas ut gyro fortis dimicans late et ample fudit sanguinem suum insistens actibus militaribus exhibendo strenuitates nota dignas, sicut id certo certius idem magister Demetrius nobis retulit oraculo vive vocis. Nos igitur pro tantis meritoriis servitiis dicti Thome, licet potioribus remunerandus debuisset apparere erga nostram maystatem(l), tamen in recompensationem servitiorum suorum quandam possessionem Corrardi filii Corrardi de comitatu Borsiensi sine herede decedentis de consuetudine regni ad nostras manus devolutam Chatar vocatam in comitatu Borsiensi existentem, item terram castri nostri Nytriensis Kernech nuncupatam cum utilitatibus earumdem universis sub eisdem métis et terminis, in quibus per priores possessores predicte terre limitate fuerant et possesse, sepedicto Thome et eius heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, domavimus(!) et contulimus iure perpetuo pacifiée et irrevocabiliter possidendas pariter et tenendas. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem présentes concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris fratris Anthonii Dei gratia episcopi Chanadiensis de ordine fratrum mynorum, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno Domini M° CC° e nonagesimo octavo, regni autem nostri anno IX 0 . " culmis, cuctorum fölül a rövidítési jel hiányzik. b A szó fölött felesleges rövidítési jel. c insérere vagy más hasonló értelmű szó kimaradt. d Az átírás során elromlott szöveg circa civitatem helyett. (Vö. DL 66 652.) e CC° tollban maradt. 4187.

Next

/
Thumbnails
Contents