Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 4. füzet 1290–1301 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 13. Budapest, 1987)

Vne, Jacobus filius Mychaelis, Dominicus et Paulus filii Pousa, Vrbanus filius Okolus, Matheus filius Tyba et Johannes filius Vrach de Kupa a statutione eiusdem terre Kupa prohibuissent asserendo, ut eadem terra Kupa ipsorum et fratrum ac cognatorum suorum esset hereditaria, quos idem homo noster présente testimonio dicti capituli Agriensis ad nostram presentiam contra dictum comitem Gaal vocavit. Termino igitur citationis adveniente prefati Heym filius Vne, Jacobus filius Mychaelis, Dominicus et Paulus filii Pousa, Vrbanus filius Okolus, Matheus filius Tyba et Johannes filius Vrach pro se et aliis fratribus ac cognatis ipsorum de Kupa coram nobis constituti contra ipsum comitem Gaal filium Bolok in figura iudicii coram nobis exhibuerunt diversas litteras capituli Agriensis predicti inquisitorias, in quibus continebatur manifeste, ut secundum quod idem capitulum Agriense et Albertus filius Beud homo noster a nobilibus et ab aliis, quibus licuit et decuit, illarum partium hominibus scire potuisset, eadem terra Kupa fuisset et esset terra Heym, Jacobi et aliorum fratrum et cognatorum ipsorum hereditaria a tempore, cuius memória non existit et iidem Heym filius Vne et Jacobus filius Mychaelis, Dominicus et Paulus filii Pousa, Vrbanus filius Okolus, Matheus filius Tyba et Johannes filius Vrach et alii fratres eorum et cognati de Kupa fuissent et essent veri nobiles regni nostri more aliorum nobilium regni nostri sub vexillo regio militantes. Quas quidem litteras prefati capituli Agriensis inquisitorias per dictos nobiles de Kupa exhibitas, licet quodam modo idem comes Gal ob favorem emanatas esse dicebat, tamen finaliter ad ultimum ipsis litteris capituli Agriensis predicti contradicere non presumpsit. Unde nos cum baronibus et nobilibus regni nostri nobiscum in iudicio assidentibus sententialiter decrevimus, ut ipsam terram Kupa prefati Heym, Jacobus, Dominicus, Paulus, Vrbanus, Matheus et Johannes, fratres, cognati ac heredes ipsorum heredumque suorum successores perpetuo et irrevocabiliter iure hereditario tanquam ius ipsorum hereditarium possidere valeant et habere sub eisdem métis et terminis, quemadmodum antea dinoscuntur possedisse et super ipsa terra Kupa perpetuum silentium inposuimus comiti Gaal memorato. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem présentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Gregorii Albensis ecclesie electi, dilecti et fidelis nostri anno Domini M° CC° nonagesimo octavo, quinto Idus Januarii, regni autem nostri anno octavo. 4168. — Zoruosd-i Barlabas fiának: Ambrusnak Morusd és Zanas nevű földjét hűtlensége miatt Andronicus mester veszprémi prépost királynéi alkancellárnak, valamint testvéreinek: Tamás comesnek és Péter mester tolnai főesperesnek adta; minthogy Ambrus a Henrikfiak szolgálatában utód nélkül halt meg, a birtokadományt Andronicus mester fehérvári őrkanonok és testvérei részére megismétli. Eredeti: 50,6 x 25,9 cm. Díszes kezdő A. Függőpecsét selyemzsinórja. Veszprémi káptalan magán lt. 131. sz. (Maros 2. — DF 200 754.) Az oklevél szövege: Andréas Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Licet regia pietas manum munificam sibi fideliter famulantibus porrigere teneatur universis, illos tamen favore débet prosequi potiori, quos morum probitas et servitiorum mérita fecerunt anteire. Proinde ad universorum notitiam harum serié volumus pervenire, quod cum omnes complices et secaces filiorum Herrici nostrorum ac totius regni nostri infidelium ad gratiam nostram revocassemus, ignosscentes eisdem de benignitate regia omnes excessus suos et nocumenta, que cum ipsis infidelibus nostris procedendo contra nostram commiserunt maiestatem, aliis ad gratiam nostram redeuntibus Ambrosius filius Barlabe de Zoruosd nunquam se ab ipsis Johanne et Nicolao filiis Herrici infidelibus nostris, ymo regni nostri totius mali fomitibus separasset cum eisdem dominis suis semper peiora prioribus incessanter committendo, non valentibus nobis, cui incumbuit(!) ex officio susscepti regiminis punire reatus perversorum et in

Next

/
Thumbnails
Contents