Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

sequis earum et paucis aliis pueris in castro et consequenter in medio 60 periculi reliquit. Sic igitur idem Zokoly videns undique se desertum videns eciam pre­sidium maiestatis nostre tardius, quam res expetebat, illo perventurum, victualia vero in castro ipso suo nulla pene esse, quibus conservari posset, periculo iam aperto se se et suos desperatus pene commiserat. 65 Que dum sic agerentur, interea duces prefatorum rusticorum et male­factorum subtus castrum venientes securitatem et libertatém ipsi Zokoly et suis omnibus pollicebantur, dummodo cum eis conveniret, quamvis autem non omnino securum sibi videbatur cum bostibus suis tam rabidis et effrenatis convenire et tractare. Quia tamen ex alio quoque latere 70 periculum — ut prefertur — sibi imminebat putavit eciam si pereundum sibi erat, sacius esse et honestius fide hostium sibi data perire, quam sponte periculum adiré. Sic igitur ad fidem et promissionem eorundem hostium castrum ipsum egrediens et cum ipsis conveniens inter alios tractatus eo deventum fuit, ut iidem hostes cupere viderentur arma, 75 equos et preciosas vestes eiusdem Zokoly habere, qui eidem Zokoly, si eis in hoc consentiret, omnem libertatém et securitatem a prefato Geor­gio Zekel se quesituros et obtenturos de facto eciam pollicebantur. Igitur ydem Zokoly frameam argentatam et deauratam ahaque arma similia, equos menores et vestes, quas de veluto, auro contexto preciosio­80 res habebat, eisdem hostibus sub spe dande libertatis dedit. Quibus acceptis iidem hostes, ut erant siccarii et perfidi omnisque humanitatis expertes, fide eorum non servata mox eundem Zokoly vinctum in curru ad prefatum Georgium Zekel morti tradendum tulerunt, quem cum idem Georgius Zekel in arctissima custodia, donee de genere mortis ipsius 85 secum cogitaret, teneri et conservari iussisset, quadriduo aut triduo post hec prefatus dominus waywoda cum copiis et viribus nostris super­venit cum ipso hoste iam conflicturus, qui senciens eundem dominum waywodam adesse animo ipsum Zokoly perdendi forte oblito et ad se tuendum applicato ad conflictum se et populum preparare cepit. 90 Itaque ubi utriusque partis in acie existentis mutuus congressus ex­pectaretur, prefatus Zokoly mox et adhuc ante congressum acierum de­serto et derelicto ipso hoste palam et manifeste se se ad castra et exer­citum atque tutelam eiusdem domini waywode ipso eodem hoste vivo ibidem capto et tandem paucis post diebus mérita eciam morte per 95 morsum scilicet propriorum suorum perempto recepit, sic ipse Zokoli se vitamque suam Deo ipso servante servavit. Que omnia quum idem Iohannes Zokoly coram nobis ac universis dominis prelatis et baronibus nostris ac toto consilio nostro proposuisset, subintulit hec ipsa omnia sic et non aliter se habere, prout idem modo îoo premisso narravit. Quod si qui essent, qui hec aliter, quam ut premissum est, sentirent aut interpretari conarentur, paratus esset ipse Zokoly eo modo, prout nobis et eisdem dominis visum foret, id eciam comprobare supplicans 60 reliquit ]relicto inde tandem se se recepissent corr. \ | 61 post eciam del. maiestatis 11 66 post securitatem del. que 11 77 de facto supra scr. \ | 84donec — cogitaret supra scr. \ \ %bpost quadriduo del. que || 86 supervenit]supervenisset corr. || 87 qui]idem hostis corr. || 89 post applicato del. ubi eum ( î) in acie | ad — preparare supra scr. \ | 90 ubi in marg. \ \ 95 ipse Zokoli supra scr. \ | 102 post Zokoly del. eciam 11 103 eciam supra scr.

Next

/
Thumbnails
Contents