Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
maiestati nostre humilliter, ut ipsum in nostra regia gracia et clemencia 105 conservare dignaremur. Nos igitur habito cum eisdem dominis prelatis et baronibus ac toto consilio nostro superinde maturo consilio et dehberacione, quia eundem in premissis immunem et innocentem esse comperimus ñeque autem tempore ipso, quo per eum coram nobis et dominis ipsis hec ipsa expósita 110 sunt, sed nec postea per certa témpora et dies plures quispiam se obtulit, qui contrarium his assereret, ipsum eadem, qua antea semper et hucusque gracia prosequuti sumus, prosequendum eciam de cetero duximus et sicuti antea ita et deinceps eundem semper pro bono et fidele nostro et sacre corone nostre subdito et servitore tenere, habere et reputare te115 nerique, haberi et reputari ab omnibus subditis nostris, cuiuscumque status et condicionis ac lingue existant, volumus, immo recipimus ac restituimus harum nostrarum vigore etc. Sinistra subter: Omnes gentes plaudite in honorem Marie virginis. 1514 Iulii 17 — Buda 127 Marcus Pemfflinger vicethesaurarius regius civitatem Bartphensem 200 florenos eisdem contra cruciferos impositos persolvisse testatur. In charta 22x18,5 cm. Sigillum scripto sub textu viridi cerae impressum scidaque tectum anulare. Sign. Archivum Districtus Bartphensis: Archivum civitatis Bartphae, no 4450. Nos Marcus Pemfflinger vicethezaurarius regius et in absencia suppremi thezaurarii regie maiestatis locum tenens recognoscimus per presentes, quod prudentes et circumspecti iudex et iurati cives civitatis Barthwensis ad expedicionem populärem exercitum per regiam maiesta5 tern super eosdem impositum contra malefactores et spoliatores huius regni, qui se falso nomine cruciatos appellant, ad manus nostras florenos du centos dederunt et assignaverunt. Super quibus eosdem quitos et expeditos reddimus harum nostrarum vigore et testimonio btterarum mediante. 10 Datum Bude feria secunda post festum beate Margarethe virginis anno Domini millesimo quingentésimo décimo quarto. 1514 Iulii 18 — Roma 128 Leo X papa Sigismundum Poloniae regem intestino Hungáriáé bello, caedibus et timoré, ne Turcis regnum idem post etiam Christianos omnes invadendi occasio praeberetur, recensitis hortatur, ut bellum, quod rex Poloniae cum Moscovitis gerit, regem Hungáriáé Vladislaum II auxiliandi ergo aut suspendatur aut tollatur. Ed. Raynaldus, Annales XX, p. 177 (ex Bibliotheca Vaticana: Codex Latinus 3364 fol. 165). — Epistolae I, no 44. — Documente II/3, no 154. Reg. Hergenroether, Leonis X regesta, no 10498 (ex eodem códice). 112 eciam de cetero supra scr.