Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
litteris suis hys reclusis. Consilium nostrum est: caveatis, ne in excusa5 tionem suam negligentiam vestram allegare possit vosque fuisse in causa, quod munus legationis exequi non potuisset utcumque potestis ordinäre et expensas et cuppas. Prçterea credimus vos non ignorare, quç et qualia pericula a cruciatis illata sunt decreveruntque in hoc regnum Transilvaniç penetrare, quibus, 0 ut resistatur et ab hoc regno excludantur, scripsit ad nos dominus vayuoda indixisse nobibbus huius regni, <ut> parent et instruant se ad resistendum tantis pericubs. Hortamur vos quoque si vultis optatisque rem publicam salvam fore, sitis parati maiore ac fortiore manu quam potestis. Quod si non feceritis, 5 timendum est in tale periculum de venire totum hoc regnum, a quo nescimus quis eliberare poterit. Consulatis inter vos et sitis bene parati ! Data ex castro nostro Gyalw feria sexta próxima post penthecostes anno Domini 1514. Franciscus de Varda 0 electus Transilvanus etc. In dorso: Prudentibus ac circumspectis viris magistro civium coeterisque consulibus civitatis Cibiniensis amicis honorandis. 1514 Iunii 10 — Déva 65 Iohannes Zápolyai vaivoda Transilvaniae civitati Brassoviensi mandat, ut contra cruciferos instrumenta bellica ad cum statim mittant. In charta scriptae, sigillo anulari, quod litteras olim clausit, consignatae esse videntur ex copia photographica litterae. Sign. Archivum Publicum Brassoviense: Archivum civitatis Brassoviae, Collectio „Fronius", vol. 1 no 118. Prudentes et circumspecti amici nobis dilecti ! Non latere iam vos arbitramur, quantis per sacrilegas cruciferorum machinaciones totum hoc regnum ferveat languoribus et in periculis, ob quorum fraudulentas emolicionibus Deo nobis auxibante contraire et 5 ilbs resistero volumus, ne et hoc regnum Transsilvanum per ipsorum falsa seduccione simili sedicioni et periculo incurrat. Volumus idcirco et vobis barum serie regia in persona firmissime committimus et mandamus, quatenus agnitis presentibus omni mora seposita duo ingenia belbca puta tharaczk et hoffyncza simul cum omnibus attinenciis et indigenous 10 bene prompti et dispositi, tandem tarpais, quanto plures fieri poterit, simul cum ipsis peditibus ad nos mittere et dirigere modis omnibus debeatis et teneamini et secus nullo modo facturi. Ex Dewa sabbatto proximo ante festum Trinitatis anno 1514. Iohannes comes et 15 waywoda Transsilvanus etc. 65: 4 recte: emoliciones || 5 recte: ipsos