Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

In dorso: Prudentibus et circumspectis iudici ceterisque iuratis eonsulibus civitatis Brassoviensis etc. amicis nobis dilectis. 1514 Iunii 11 — Buda 66 Vladislaus II rex Hungáriáé Damiano ac Francisco Dóczy de Nagylucse man­dat, ut montañistas ab ipsis in carcerem inclusos dimittant, ne ceteri montanistae cum rusticis insurgentibus se coniungant. In charta 32x23 cm (v. in tabula exemplarium no 5). Sigilli vestigium rubrae cerae impressi, quod litteras olim clausit (v. in tabula sigillorum no 1). Sign. Archivum Hungáriáé Nationale: DL 30875 (ante: Neoregestrata Acta f. 1660 no 25). Reg. Wenzel, Bányavárosok, p. 69. Comm. op. cit. (passim). Wladislaus Dei gracia rex Hungarie. et Bohemie. etc. Egregii fidèles, nobis dilecti ! Scripseramus antea etiam et mandaveramus vobis, ut illos montañistas de Breznabanya, quos apud vos captos in carceribus haberetis, modis 5 omnibus ex ilia captivitate eliberare atque ipsos libere dimittere debe­retis. Intelleximus, quod non modo mandato ilb nostro paruissetis, verum insuper in tarn dira ac acerba captivitate eos tenuissetis, ut duo ex ipsis iam in carceribus vestris obierint. Propter hoc autem omnes montaniste commoti relictis montanarum laboribus contra vos insurgere 10 volunt. Ex quorum insurrectione non mediocre et nobis et universo huic regno, si labores dimittent, damnum et periculum etiam si cum rusticis et hominibus popularibus, qui ad extinguendam universam nobilitatem insurrexerunt, se ipsos coniunxerint, evenire poterit. Quod si fecerint — prout arbitramur ipsos de facili facturos — universa bona et capita 15 etiam vestra ad recumpensacionem tot damnorum et satisfactionem talium periculorum, quç exinde subsequerentur, non sufficient. Pro ebberacione igitur illorum captivorum misimus ad vos f ideiem nostrum egregium Paulum btteratum de Warda alias vicethezaurarium nostrum et idcirco fidelitati vestrç serie presentium strictissime commit­20 timus et mandamus, quattenus visis his litteris nostris dictos captivos e vestigio eliberare ac pacifice dimittere in omnem eventum debeatis et teneamini. Nam alio quin, si huic nostro mandato non parueritis, certi estote, quod commisimus eidem Paulo litterato, prout per présentes etiam committimus, uti bona vestra universa pro nobis occupare debeat 25 et non solum occupari faciemus, verum alteri etiam tanquam talium infidelium bona, qui tales tumultus concitant, conferemus. Reliqua autem hidem Paulus litteratus vobis dicet, cuius verbis non solum fidem adhi­bere, sed ea, quç dicturus erit etiam facere et adimplere modis omnibus debeatis ahud in prçmissis nulla ratione facturi ! 30 Datç Budç in festo Sánete et Individué. Trinitatis anno Domini mille­simo quingentésimo décimo quarto. Dextra supra: Commissio propria domini regis. In dorso: Egregiis Damiano de Naghlwcbe ac Francisco Dochy de eadem Naghlwche cubiculario nostro fidelibus nobis dilectis.

Next

/
Thumbnails
Contents