Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)
MONUMENTA
Nicolaus Thuróczy vicevaivoda Transilvaniae civitatem Cibiniensem certam facit bullám cruciatae expeditionis ad partes Transilvanas devenisse, Iohannem Zápolyai vaivodam venire et de novis cruciferorum rebus. In charta scriptae et sigillo anulari consignatae esse videntur ex copia photographica litterae. Sign. Archivum Publicum Cibiniense: Archivum civitatis Cibinii, materia IV no 178. Ed. Székely oklevéltár V, no 927. Prudentes et circumspecti domini amici nobis honorandi ! Ex scriptis d(ominacionum) vestrarum intelleximus, quantam curam et diligenciam cum omni sollicitudine in exequendis scriptis nostris habuerint, pro quibus eisdem grates refferimus. Non enim nobis, sed domino 5 nostro graciosissimo in eo curarunt obtemperare salutique patrie et rei publice providerunt. Rogamus easdem, velint deinceps quo que operam adhibere, qua via et modo precaveri posset, ne ipsa prava generáció in visceribus harum parcium generetur. Quantum autem d(ominaciones) vestre litteris eorum commémorant 10 bullas apostólicas apud easdem nondum visas, eramus revera edocti per nobiles fugitivos parcium Hungarie; ipsas bullas per guardianum Waradiensem fore introductas, verum expost neque nos potuimus intelligere illas in lucem devenisse et utinam lateant in eternum. Ex altera parte iam certi sumus bullas ipsas apostólicas per quempiam manibus vicecamera15 riorum de Wyzakna assignatas has ad partes devenisse, quas illi insano consilio guardiano de Zazwaros exhibuerant et simul publicare preceperant. Inhibuimus tarnen ipsos vicecamerarios sub capitum ipsorum amissione, ne illis per amplius procédant. Quantum autem de reditu domini nostri graciosissimi et sua felici via 20 d(ominaciones) vestre poterunt ex hominibus illius expedicionis, qui iam dietim d(ominaciones) vestras attingent et presertim ex domino Paulo Thomory singula clarius intelligere. Nos quidem certi sumus hodie suam d(ominacionem) viam Waskapw ingredi et — ut speramus — die crastina hic hospitari. Quanta autem sit cura sue d(ominacionis) ad ignominiosam 25 gentem cruciatorum — ut ita nominentur — d(ominaciones) vestre intelligent ex litteris sue d(ominacionis), quas die hesterna hinc dimisimus d(ominacionibus) vestris presentandas. Non diffidimus suam d(ominacionem) sano tocius regni et omnium trium nacionum consilio debitam cunctis rebus imponere provisionem. 30 Nova autem ex parte cruciatorum ea habemus, quod gens ipsa talionis actorum suorum multum sit timida et dummodo quis illos de gracia posset assecurare, essent parati — ut aiunt — condescenderé, feruntur quoque non pauci ex ipsis fugitive hinc inde dispergi, quamvis Georgius Zekel ductor ipsorum semper instet loco talium plures vi compellere. 35 Certa pars ipsarum gencium divagatur nunc inter alpes in partibus Keresbanya, sed — prout edocemur — bona tantummodo domini comitis Themesiensis devastare velle. Plures habemus homines in illis partibus pro rei veritate experienda, qua intellecta officium nostrum non negli60: 22 hodie supra scr.