Antonius Fekete Nagy: Monumenta rusticorum in Hungaria rebellium anno MDXIV (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 12. Budapest, 1979)

MONUMENTA

gemus. Prater dominus episcopus Chanadiensis, qui dicebatur cum eodem palo affixus, fertur vivere, illo namque cum domino episcopo crucifixus fuit filius domini Iohannis Thornally magistri curie domini nostri gra­ciosissimi in servicio domini comitis Themesiensis existentis, in quo nullum est dubium. D(ominaciones) vestras bene valere optamus ! Ex Dewa feria quarta post penthecosten 1514. Nicolaus Thwroczy vicewayvoda Transsilvanus etc. In dorso: Prudentibus et circumspectis dominis magistro civium, iudicibus ac iuratis senioribus et consulibus civitatis Cibiniensis etc. amicis nobis honorandis. 1514 Iunii 7 — Somoskö 61 Sigismundus Losonczy civitatem Cassoviensem petit, ut castellano eius pulveres propter disturbia necessarios emere concédât. In charta 21 X 16,5 cm. Sigillum rubrae cerae impressum anulare, quod litteras olim clausit (v. in tabula sigillo­rum no 16). Sign. Archivum Civitatis' Cassoviae: Collectio Schwartzenbachiana, no 932. Prudentes ac circumspecti domini et amici nobis honorandi ! Bene constat et v(estris) d(ominacionibus) instancia disturbia quam ino­pinate et quam celleriter suborta extiterint. Unde — ut percepimus — Castrum nostrum Zalanch pulveribus ingeniorum indigeret, quapropter 5 eciam castellanus noster eiusdem castri pro ipsis pulveribus emendis ad civitatem v(estrarum) d(ominacionum) intromiserat, pulveres tarnen dati sunt minime, ex quo per v(estras) d(ominaciones) erant extradari inhibiti. Ideo petimus presentibus v(estras) d(ominaciones), quatenus velint eedem cum tribus aut duobus centenariis pulveres preffato nostro castella­10 no emere et ad dictum Castrum nostrum importan intuitu nostre amicicie concederé et nos omni amiciciaet bona vicinitate v(estris) d(ominacionibus) regracian studebimus, nam et alias ipsum nostrum Castrum cum civitate v(estrarum)d(ominacionum)parili fidelitate divis huius regni regibus sem­per servierunt. Secus igitur ne faciant, v(estras) d(ominaciones) petimus. 15 Ex castro nostro Somoskew feria quarta ante festum Sánete Trinitatis anno Domini 1514. Sigismundus de Lossoncz etc. In dorso: Prudentibus ac circumspectis dominis iudici et iuratis civibus 20 civitatis Kassoviensis etc. dominis et amicis nobis honorandis.

Next

/
Thumbnails
Contents