Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

perdant et in personis puniantur, et in hoc magnificum.virum Villermum Drugeth palatinum eidem comiti camerarum nostrarum dedimus protectorem et adiuto­rem, ita ut ipse gentem suam Semper ad requisitionem ipsius comitis camerarum cum eodem vel officialibus suis contra predictos rebelles transmittat, qui facere debeant, quicquid ipsis idem comes camerarum nostrarum legitime iusserit fa­ciendum. VII. Ceterum volumus, ut nullus mercator vel quilibet alter ultra duas marcas denariorum ad montana secum deferre presumpmat pro expensis. Si autem ipse comes camerarum nostrarum vel eius officiales apud tales ultra duas marcas re­perierint in denariis, aufferant bona sua universa et puniant a eum in persona. VIII. Item ordinavimus, quod quilibet hospes in montanis existens eodem die, quo mercatorem vel alium aliquem in domum suam pecuniam habentem recipiet, comiti camerarum aut eius officialibus significare debet dicendo, quod talis homo portavit pecuniam ad domum meam; et si ipse hospes et civis non fecerit et se­quenti die pecuniam ipsam apud eundem hospitem vel apud alium idem comes camerarum vel eius officialis invenerit, tunc ille domesticus hospes omnia bona sua perdat et in persona puniatur ut infidelis. IX. Et ut camerariorum nostrorum iustitia appareat in denariis fabricandis, statuimus, ut quilibet eorum in ipsorum monetis signum habeat, per quod moneta per ipsum fabricata cognoscatur et quod unus camerarius cum moneta sua ad comitatum alterius camerarii ad cambiendum aurum vel argentum transmittere non presumpmat, et si ille camerarius, in cuius comitatu famulum alterius came­rarii cum pecunia ultra sumpmam duarum marcarum invenerit, ipsa pecunia ab eodem auferatur et ipse camerarius omnium bonorum suorum amissione punia­tur. X. Ut autem ipsi denarii nostri perpetuo duraturi ubique in regno nostro abs­que repulsione et contradictione eo melius, quo fortius discurrere valeant, statu­entes ordinavimus, ut universi ecclesiarum prelati et rectores tarn maiores, quam minores, eorum decimas ac debita et quosvis reditus a quibuscunque eorum de­bitoribus et iobagionibus cum ipsis nostris monetis maioribus et non obulis exi­gere et recipére teneantur; dummodo ipsi denarii nostri in tanta copia cudantur, ut omnes debitores sua debita cum ipsis denariis nostris persolvendi habeant fa­cultatem. Eodem modo etiam regni nostri barones et nobiles ac alii cuiusvis status homines ipsorum proventus universos, scilicet tributa, terragia et quasvis alias collectas ab eorum tributariis et officialibus atque jobagionibus cum ipsis nostris monetis exigant et recipiant, et quilibet mercatores in predictis et in quibuslibet aliis civitatibus nostris ad a dictas 3 cameras nostras pertinentibus cum ipsis denariis forum facere debeant et teneantur. Nos autem promittentes assumpsimus uni­versas nostras collectas regales et reginales per totum regnum nostrum et specia­liter tributa nostra et tricesimas nostras exigere facere et recipére cum eisdem. XI. Item statuimus, quod nullus, sive civis, sive forensis cum auro vel argento aut cum antiquis monetis publice vel occulte forum facere presumpmat 3 . XII. Ut autem metu pene ipse monete nostre in eisdem nostris civitatibus et etiam alias ubicunque per regnicolas nostros acceptatiores fiant et reputatiores, VII. a Litt, puniat X. 8 "* Litt, adictas XI. a Litt, presumpmant

Next

/
Thumbnails
Contents