Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
statuimus, ut ipsarum monetarum forenses non acceptatores amissionis pena omnium mercimonialium bonorum eorum, que ad dictas nostras civitates mercandi causa transferunt, solum ad testimonia hominum eorundem domini archiepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, quibus in hoc commisimus fidem adhiberi, puniri debeant et condempnari. Civitatenses vero ipsam monetam nostram contempnentes in personis eorum graviter per eundem comitem camerarum nostrarum tamquam mandati nostri contemptores puniantur et universa eorum bona mobilia et immobilia perdant, quorum duas partes ad manus ipsius camerarii a nostri, tertiam autem partém ad manus ipsorum hominum domini archiepiscopi et magistri tawarnicorum deputavimus provenire. XIII. Ceterum volumus, ut ipse comes camerarum nostrarum monetarios seu cusores 8 denariorum, ubicunque in civitatibus aut in villis invenire poterit et eosdem captivare voluerit, tunc iudex, iurati et universitas civitatis vel ville, in qua reperti fuerint, ad requisitionem ipsius comitis camerarum vel eius officialium ipsos monetarios captivare et ad manus ipsius comitis camerarum teneantur assignare. Si autem secus fecerint, eadem pena, qua monetarii contumaces sunt plectendi, puniantur. XIV. Item ipse comes camerarum nostrarum in prenominatis civitatibus nostris, ubi monete nostre fabricantur, debet habere duo scrinia, in quorum uno ferramenta formalia sub sigjllis hominum eorundem archiepiscopi et magistri tawarnicorum conserventur, in altero vero virgule pro monetis fuse absque monetis novis sub sigillis tribus et clavibus tribus eorundem trium hominum debent conservari, et Semper in presentia hominum ipsorum archiepiscopi et magistri tawarnicorum apperiantur, nec possint aliquo ipsorum absente apperiri vel opera monetarum exerceri; ita quod si idem comes camerarum nostrarum ipsis duobus testibus absentibus vel aliquo ipsorum absente fractis clavibus et sigillis monetas facérét fabricari, per ipsum magistrum tawarnicorum nostrorum tamquam falsarius puniatur, dummodo hoc iidem a homines domini archiepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum fateantur. Specialiter dum funditur argentum, omnes personaliter interessé debeant, et singulis septimanis tam ipsos maiores denarios nostros, quam minores ipsi homines domini archiepiscopi ac magistri tawarnicorum in combustione quatraginta Vienensium et totidem novorum denariorum debeant examinare et sic iidem a novi denarii cambio exponantur. XV. Item cusores denariorum et fabricatores in eisdem civitatibus nostris commorantes, ne ipse comes camerarum nostrarum pro falsis monetis inculpetur, sub potestate et iurisditione eiusdem remanebunt. XVI. Ceterum antiqua libertate camerarum nostrarum requirente statuimus, ut omnes servientes et offíciales et monetarios ipse comes camerarum et non alter debeat iudicare, et si ipse ex parte ipsorum iustitiam dare neglexerit, tawarnicorum nostrorum magister iustitiam facere teneatur quibuscunque querelantibus de eisdem. XVII. 1 Item si quis contra ipsum comitem camerarum nostrarum ratione iniuriarum seu danipnorum aut nocumentorum, personis camerarum nostrarum in officio cameraXII. a Litt, camarari XIII. a Litt, cussores XIV. a Litt, idem XVII. 1 Hier werden G.A. IX vom 25. März 1336 bzw. G.A. X vom 26. März 1335 teilweise wiederholt. 7* 99