Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

qui obuli vocantur, et in ipso minori denario tantum érit de argento, quantum in medio Vienense bene ponderato, ex quibus sedecim pense current pro marca fini argenti et ponderabunt marcam. II. Iidem autem denarii nostri cambiantur et discurrant hoc modo, quod ipse comes camerarum nostrarum vel sui offíciales in singulis foris civitatum et libe­rarum villarum nostrarum, regalium videlicet et reginalium, ac aliarum quarum­cunque presentibus hominibus domini archiepiscopi Strigoniensis et magistri tawarnicorum nostrorum, receptis secum in civitatibus iudice et duobus aut uno iurato, in foris autem 3 ecclesiarum et nobilium quorumcunque officiale domini térre in testimonium assumptis, publice in loco fori eosdem denarios nostros su­per tabula sua cambio exponere debeat et pro tribus ponderibus antiquarum monetarum tertie combustionis in statera ponderando dabit ex eisdem denariis duo pondéra, levando similiter in statera. Grossi autem iuste combustionis et ar­gentum finum equaliter in statera ponderando cum ipsis denariis cambiantur, vi­delicet pro marca argenti ponderis Budensis unam marcam denariorum nostro­rum dabit cum eodem pondere. III. Item unam marcam auri ponderis Budensis duodecim caratorum cambient cum sex marcis nostrorum denariorum cum eodem pondere Budensi levando in statera, et nullus possit cambire aurum vel argentum cum pecunia numerata, sed debeat cambire in camera regali in statera levando. Si qui autem secus fecerint, per ipsum comitem camerarum nostrarum in eorum personis prout infideles no­stri puniantur et condempnentur; ita tarnen, quod in civitatibus et montanis hu­iusmodi nostros infideles iudex et iurati ac tota communitas captos ipsi comiti camerarum nostrarum puniendos cum omnibus eorum bonis dare teneantur. Si autem ipsi iudex, iurati ac tota communitas civitatis id non facerent, eadem pena infidelitatis puniantur, si hoc ipse comes camerarum nostrarum per homines do­mini archiepiscopi et magistri tawarnicorum poterit declarare. IV. Item statuimus, ut in quibuslibet montanis et civitatibus debeat fieri domus regalis, ad quam omnes homines aurum et argentum ad vendendum, conburren­dum et cambiendum deferre teneantur, et si qui palám vel occulte alias conbur­rere, vendere vel cambire presumpserint et in hoc reperti fuerint, per eundem comitem camerarum nostrarum omnia bona sua auferantur a et insuper ut infide­les puniantur. V. Volumus etiam, ut nullus alias preterquam in domo regia aurum, quotquot caratorum fiat, probare presumpmat, sed camerarius debeat examinare in domo regia et ponere caratos super aurum et signum domini regis. Contra hoc autem presumpmentes per eundem comitem camerarum nostrarum predicta pena ius­simus puniendos. VT. Item volumus, quod si homines in montanis et civitatibus et specialiter in Smulnuch, in Cossa, in Cremnuch, Baath, Baka, Sebnich et Lonya ac in aliis qui­buscunque civitatibus et montanis ad easdem cameras • nostras Smulnuch et Cremnuch pertinentibus totum aurum et argentum ad cameram regiam non por­tarent, commisimus ipsi comiti camerarum nostrarum, ut quoslibet victualia ad montana transferentes prohibeat et potestatem habeat inhibendi. Si autem contra prohibitionem eius aliqui victualia defferent ad montana, universa bona eorum II. a Litt, aut IV. a Litt, auferenatur

Next

/
Thumbnails
Contents