Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

termini revolutionem dedimus et locavimus simul cum decimis archyepiscopali­bus exercendam, procurandam et tenendam eo modo: I. 1 Quod idem comes camere nostre predicte cudet et faciet fabricari triformes denarios, videlicet florenos bonos et puros ad modum florenorum Florencie de fino auro, sed ali­quantulum eis preponderatiores, quorum quatuor,current pro marca fini argenti, tres vero cum dimidio pro marca pagamenti, grossos autem ad modum grossorum nostrorum anno iam elapso per cives Budenses fabricatorum, et parvos denarios ad modum infrascriptum fabricabit. Grossos faciet sedecime combustionis incidendo de una marca septuaginta duos grossos, ex quibus sexaginta quatuor dabuntur pro marca fini argenti et quinquaginta sex pro marca communi seu pagamenti. Parvos quidem denarios faciet tertie combustionis, inci­dendo de una marca quatuordecim pensas, in cambio vero ex ipsis pro una marca communi dabuntur decem pense et pro quolibet grosso septem parvi denarii. Quas quidem tri­formes monetas nostras, scilicet florenos, grossos et parvos denarios an ni presentis tarn per dictum comitem camere, quam alios camerarios per totum regnum nostrum in una et eadem forma, pondere, combustione et valoredecrevimuscudendas et pariterfabricandas, ita utipsi denarii nostri triformes per totum regnum nostrum uniformiter et absque aliquali variatione discurrant et cambiantur. II. 1 Volumus etiam, quod quandocumque funditur argentum, homines domini archy­episcopi et magistri tawarnicorum nostrorum personaliteradesse debeant et singulis septima­nis tam grossos, quam minores denarios nostros et etiam florenos modo decenti iidem homi­nes domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum in combustione trium pon­derum probare debeant et sic cambio exponantur voluntarie cambiendi. III. Item cusores et fabricatores denariorum quorumlibet comitatuum sub potestate comitis camere nostre residebunt, ipsorum mandatis se obtemperantes, ne a extra iurisditionem comitis camere residentes valeant falsas monetas fabri­care et ne per hoc nostri camerarii inculpentur. IV. 1 Item ubicunque in territorio dictorum comitatuum sive montanorum nova deinceps fodina auri vel argenti aut cupri, seu cuiuslibet generis metallorum reperta fuerit et in­venta,.eandem sive eas per ipsius anni spatium idem comes camere nostre cum suis urburis 8 teneat et conservet. V. Et quia insolentias, que propter cambium monetarum nostrarum singulis annis eveniebant, volumus evitare, bona deliberatione mediante statuimus, quod die a per totum regnum debeat fieri hoc modo, ut de qualibet porta, que exitum dat ad piateam, ubi homines morantur, per quam unus currus cum fenő vel frugibus intrare poterit, dicto comiti camere nostre a die dicationis in presentia hominum domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, necnon alicuius capi­tuli vel conventus credibilis testimonii presentia quintodecimo die solvi debeant singuli tres grossi illis exceptis, qui super hoc privilegiali libertate predecessorum nostrorum et nostra fulciuntur, exceptis etiam servis et conditionariis nostris, sci­licet regalibus et reginalibus, necnon ecclesiarum conditionariis et nobilibus jo­bagíonibus et regni nostri nobilibus similiter exceptis, qui ab antiqua consuetu­dine regni nostri a solutione lueri camere nostre exempti fore dinoscuntur. Hoc III. a Litt, nec IV. a Litt, urbaris /. 1 Wiederholt G.A. I. vom 26. März 1335 zum Teil. II 1 Vgl. G.A. IL d. J. 1335. IV. 1 Vgl. G.A. III. d.J. 1335.

Next

/
Thumbnails
Contents