Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)

Decreta

tarnen declarato, quod comes camere nostre vel sui officiales coram hominibus domini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum presente testimonio alicuius capituli vel conventus cred[ibi]lis [ip]sam dicationem facere debeant et certo termino ipsis, quos dicaverint, assignato eorundem hominum domini ar­chyepiscopi et magistri tawarnicorum in presentia et testimonio prenotato pre­sente lucrum camere ab eisdem exigere teneantur 0 . VI. Ne autem amodo in camerarum nostrarum processibus modo priori sicut fieri consueverant, patiamur dispendia, omnibus comitibus provincialibus eo­rumque vices gerentibus et iudicibus nobilium firmiter damus in mandatis, qua­tenus dum per comitem cafmere nostjre vel suos officiales, necnon homines do­mini archyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum, sine quibus nullo modo volumus homines ipsorum dari, requisiti fuerint, personaliter accedant cum eis­dem, vel homines ipsorum dent et lucrum camere nostre super quosiibet con­tumaces cum pena trium marcarum debeant extorquere a , duabus partibus birsa­giorum ibi receptorum ipsi comiti camere nostre et hominibus domini archyepi­scopi et magistri tawarnicorum nostrorum remanentibus, [tejrtiam partem comes vel vicecomes et iudi[ces] nobilium iudiciorum eorundem inter se dividant pro se reservantes. VII. 1 Preterea statuimus, ut comites provinciales quorumlibet comitatuum plus, quam unam marcam decem pensarum nove monete a comite camere nostre predicte petére vel re­cipére ratione fororum non presumpmant, nobiles a autem vel cuiusvis status homines fora habentes pretextu fororum ipsorum nichii penitus recipére presumpma[nt]. VIII. 1 Ceterum quia antiqua [libert]as camerarum nostrarum id requirit, statuimus, quod nullus omnino hominum, cuiuslibet dignitatis existat, officiales et servientes comitum camere nostre suo iudicio astare compellere presumpmat, sed per eundem [comijtem camere nostre [iudjicentur, qui si dare iustitiam ex parte ipsorum neglexerif, tunc mag ister tawarnicorum iudicabit eosdem. IX. 1 Item si qui conftra ipsum comitem] camere nostre [ratione iniuri]arum seu da[mpnorum] et nocu[ment]orum camere nostre personis in officio camere procedentibus illatarum ad nostram sive magistri tawarnicorum nostrorum aut alicuius i[ud]icis ordinarii presentiam citati fuerint, [in] primo termino absque al[iqua a dilatione] 3 ulteriori ipsa causa dante iustitia finaliter debeat terminari et nullatenus ulterius debeat prorogari. Quicunque autem prefatum comitem camere no[stre] ordine iudiciario [in causam attraxerit, sepedictus magister] tawarnicorum nostrorum ex parte ipsius querelantibus iustitiam faciet auctoritate nostra mediante. X. 1 Ferramenta autem formalia s[ub] inclusione sigillorum ipsorum hominum domini ar­chyepiscopi et magistri tawarnicorum nostrorum in locis consuetis conserventur et eisdem presentibus ipsi denarii nostri triformes cudantur et formentur. V. a Litt, teneatur VI. a Litt, extorqueri VII. a Litt, nobilies VIII. a Litt, neglexerint IX. a Secundum Szekfű (Tört. Tár 1911, p. 14) omni dilatione VII. 1 Vgl. G.A. VIII. d.J. 1335. VIII. l Vgl. G.A. IX. d.J. 1335. IX. 1 Vgl. G.A. X. d.J. 1335. X. 1 Vgl. G.A. XI. d.J. 1335.

Next

/
Thumbnails
Contents