Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
rum et baronum regni nostri consilio diligenter diffinito statuimus gratiose perpetuo stabilire, quod in quorumcunque sive prelatorum, ecclesiarum regularium et secularium, sive nobilium terris et prediis auri vel argenti fodine fuerint reperte, dummodo esse et aperire non denegent, iidem immobili dominio suarum terrarum, in quibus ipse auri et argenti fodine invenientur, perpetuo gaudeant et fruantur; quin ymo tertiam partém redituum regalium de auri vel argenti fodinis in ipsorum terris repertis montanorum more consueto provenientium plene percipiant perpetuo habituri. Quam quidem statutionem gratiosam per nos cunctis regnicolis nostris generaliter factam magistris Kokos, Johanni et Rycolpho, filiis Rycolphi 1 fidelibus nostris specialiter sibi dari petentibus auctoritate presentium duximus concedendam. Datum in Alto Castro, 2 die dominico proximo ante festum Ascensionis domini, anno eiusdem millesimo CCC° vigesimo septimo. Presentes autem, cum nobis fuerint reportate, in formám privilegii nostri redigi faciemus. 1 Die Ahnen der Familien Berzeviczy und Tarczay. 2 Visegrád.