Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
arestare vel prohiberi facere non sint ausi modo aliquaii, nisi in possessionibus aliorum, vel loco communi, prout regni nostri consuetudo id requirit. Et volumus hos omnes tales, qui in contrarium huiusmodi nostri decreti contraire, quod non credimus, presumpserint, facto potentie subiacere. VI. Statuimus preterea, ut universe annone, nec non vina, blada, panni et aliorum bonorum, seu victualium genera et alie res venales, cuiuscunque spéciéi vel maneriei existant, illis et eisdem iustis, equis et veris cubulis, ponderibus, mensuris et ulnis in universis nostris, scilicet et aliorum quorumlibet regnicolarum nostrorum civitatibus, oppidis a et villis mensurari, vendi, seu venditioni exponi, nec non emi, aut commutari et solvi ac aministrari debeant, qui et que in civitate nostra Budensi ab antiquo inventi sunt et stabilita habentur de presenti. Contrarium facientes penam ablationum huiusmodi suarum rerum venalium patiantur ipso facto. 1 VII. Computationem autem, seu numerationem florenorum in regno nostro currentium hoc modo duximus limitandum, quod omnibus numeris dictorum florenorum minoribus in nonnulüs regni nostri partibus, uti agnovimus, abusive adinventis, prorsus abolitis in quarumlibet rerum et bonorum emptionibus et venditionibus alter numerus ipsorum florenorum non dicatur, nec computetur, nisi florenus aureus veri, boni et iusti ponderis, vel alter florenus per centum novos denarios computatus. Huiusmodi nostri statuti transgressores bonorum et rerum ipsorum venalium et emptionalium ablationes patiantur indilate. VIII. Interea quidem non improvide, sed deliberata mente presenti nostro decreto seriosius duximus stabiliendum, quod nullus omnino hominum incolarum scilicet aut extraneorum, mercatorum aut commutatorum sales extraneos, seu regnorum alienorum in regnum nostrum venundationis, aut alia quadam de causa importáré, aut eis uti, vel in quibusvis partibus regni nostri cum eis procedere quovis modo audeat vel presumat. Nam ubicunque et in quorumcunque possessionibus ipsi sales extranei venditi, vel vendendi, emptive aut emendi per quospiam reperiri poterunt, volumus, ut dominus térre aut possessionum illarum, in quibus dicti sales, ut premittitur, reperti fuerint, ab eorum venditoribus emptoribusve et commutatoribus auferre teneatur, vel si forsan favore, aut pretio allectus, seu circumventus dictos sales auferre renueret, extunc similiter volumus, ut huiusmodi possessiones nobilium, in quibus, uti premisimus, memorati sales reperientur, per comites nostros, tam provinciales, quam parochiales pro nostra utique occupari debeant maiestate. 1 IX. Insuper edicimus statuendo cunctis fidelibus regnicolis nostris, ut amodo imposterum et peramplius ac in antea nullus eorum et nullo penitus dempto quospiam infideles nostros, aut proscriptos, vel alia quavis labe, seu nota crimineque, aut contagio scrupuli offuscatos et denigratos palám, vel occulte, publice seu manifeste, directe, vel indirecte apud se retinere, conservare, aut ipsis favorem auxilium et hospitalitatem prebere, vel largiri presumat quovis temporum in eventu. Quoniam contrarium facientes illa et eadem pena, qua huiusmodi nostri infideles proscripti, aut alia nota denigrati forent cruciandi, feriri debeant et puniri incompassibiliter ipso facto. VI. a Litt, opidis VI. 1 Die Verfügung und die Sanktion stimmen inhaltlich mit G.A. I vom 15. Apr. 1405 überein. VIII. 1 Die Verfügung und die Sanktion stimmen inhaltlich mit G.A. XII vom 15. Apr. 1405 überein.