Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
venderent et commutarent, et in hoc deprehenderentur b per eosdem comites camerarum, omnia bona sua presentibus dictis testibus auferantur et ut infideles puniantur. XI. 1 Item volumus, utin montanis nullus alias preterquam in domo regali aurum, quot karatorum fiat, probare debeat, sed camerarius debeat examinare in domo regali et ponere karátos ac Signum regium super ipsum. Contra hoc autem presumpmentes per eosdem comites camerarum predicta pena duximus puniendos. XII. 1 Ceterum volumus, ut ipsi comites camerarum monetarios, ubicunque in civitatibus vel villis invenire poterint, et eosdem captivare voluerint, iudex, iurati et universitas civitatis et ville, in quainvenirentur, ad requisitionem ipsorum comitum camerarum vel officialium ipsorum eosdem captivare et ad iudicium comitum camerarum teneantur assignare. Contra hoc facientes eadem pena, qua monetarii contumaces" sunt plectendi, puniantur. XIII. 1 Item antiqua libertate camerarum nostrarum requirente statuimus, ut omnes servientes et officiales ac monetarios suos ipsi comites camere nostri debeant iudicare, et si ipsi ex parte suorum iustitiam dare neglexerint, magister tauarnicorum nostrorum iustitiam dare tenebitur a quibuscunque querelantibus de eisdem. XIV. 1 Item pro ampliatione earundem monetarum camerarum nostrarum statuimus, ut universi ecclesiarum prelati decimas et debita ac quosvis reditus, et barones ac nobiles regni aliique cuiusvis status homines ipsorum proventus universos, scilicet tributa, terragia et quasvis collectas a quibuscunque ipsorum debitoribus et jobagionibus, tributariis et officialibus cum ipsis monetis camere nostre recipére teneantur. Nos autem promittentes assumpmimus universas nostras collectas regales et reginales pertotum regnum nostrum, specialiter tributa et tricesimas nostras exigi facere et recipére 8 cum eisdem. XV. 1 Item si qui contra ipsos comites camerarum nostrarum ratione iniuriarum seu dampnorum ac nocumentorum personis camerariorum nostrorum in officio procedentibus illatorum ad nostram vel magistri tauarnicorum presentiam citati fuerint, in primo termino absque ulteriori dilatione dante iustitia ipsa causa f inaliter debeat terminari. Quicunque autem comites camere nostre predictos ordine iudiciario in causam attraxerint, prefatus magister tauarnicorum nostrorum ex parte eiusdem iustitiam faciet auctoritate nostra mediante. XVI. 1 Hoc etiam ordinavimus, ut de quibuslibet rebus et bonis ipsarum camerarum nostrarum ubicunque in terra et in aquis per eorundem officiales deferendis nullum tributum exigatur 8 . XVII. 1 Preterea de qualibet marca unum pondus ad rationem denariorum in pondere ratione conservationis ferramentorum homini eiusdem domini archiepiscopi omni die operis et dimidius ferto homini eiusdem magistri tauernicorum preter sumpmam Conventions nostre regalis persolvatur. Si vero ipse comes camere nostre quolibet die operis de singulis marcis cusis singula pondéra denariorum et dictos dimidios fertones premisso modo persolvere recusaverit, vel dilationem facere voluerit, homines ipsius domini archiepiscopi et magistri tauarnicorum ferramenta formalia includendi habeant facultatem. XII. 8 Litt, contuma XIII. 8 Litt, tenebuntur XIV. 8 Litt, recipére re XVI. 8 Litt, exigantur XI. 1 Vgl. G.A. V d.J. 1338 und XXVIII d.J. 1342. XII. 1 Vgl. G.A. XIII d.J. 1338 und XXXI d.J. 1342. XIII. 1 Vgl. G.A. XV und XVI d.J. 1338 und XXXIV d.J. 1342. XIV. 1 Vgl. G.A. XXXV d.J. 1342. XV. 1 Vgl. G.A. X d.J. 1335, IX d.J. 1336, XVII d.J. 1338 und XXXVI d.J. 1342. XVI. 1 Vgl. G.A. XII d.J. 1335, XI d.J. 1336, XVIII d.J. 1338 und XXXVII d.J. 1342. XVII. 1 Vgl. G. A. XIIId.J. 1335, XIId.J: 1336, XIXundXXd.J. 1338undXXXVIIId.J. 1342.