Franciscus Dőry: Decreta Regni Hungariae : Gesetze und Verordnungen Ungarns 1301–1457 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 11. Budapest, 1976)
Decreta
XVIII. 1 Item aule nostre vicecancellario iidem comites camerarum nostrarum proventus ab antiquo consuetos, videlicet triginta marcas in terminis solutionum 3 subscriptarum salvis laboribus notariorum remanentibus plene dare et solvere teneantur. XIX. 1 Hoc etiam adiecto, quod iniuriasetdampnaofficialibuscamerarum perquospiam irrogata prefatus magister tauarnicorum prosequatur et emendet. XX. 1 De falsariis autem et eorum fautoribus antiquam regni consuetudinem volumus observari. XXI. 1 Item statuimus, ut comites parochyales unacum iudicibus nobilium quorumlibet comitatuum non plus, quam tres marcas novorum denariorum nostrorum a comitibus camerarum nostrarum petere et recipére presumpmant, ex quibus unam marcam comes parochyalis et duas iudices nobilium habeant. Ceteri autem nobiles et cuiusvis status homines fora habentes pretextu fororum ipsorum ab eisdem camerariis quicquam petere vel recipére non presumpmant. XXII. 1 Preterea idem dominus archiepiscopus et magister tauarnicorum tales homines in prosequendis negotiis 3 camerarum transmittant, qui possessiones habent, et si demerita eorum requirerent, perdere habeant. XXIII. 1 Item comites camerarum, qui anno sequenti cameras nostras conducere voluerint, in die Strennarum venturo de predictissuisdebitis rationem nobis personaliter reddendo conducant. XXIV. 1 Preterea volumus, quod quecunque res et bona ratione non observationis aliquorum articulorum premissorum ettransgressionis mandati nostri regalis seu violationis statuti 3 camere a quibuscunque personis hominum et in quibuslibet locis aufferentur, in tres partes debent dividi coequales, quarum una pars ipsi comiti camerarum, secunda autem comitiparochyali et iudicibus nobilium, tertia vero pars in manus predictorum hominum domini archiepiscopi et magistri tauarnicorum debent provenire. XXV. 1 Item de quibuscunque marcis pro lucro camere in quibuslibet comitatibus dicatis et exactis unum grossum seu unum pondus homini domini archiepiscopi, alium vero grossum seu pondus homini magistri tauarnicorum dare et solvere tenebuntur comites camerarum predictarum. • XXVI. Ut autem idem comes camerarum nostrarum memoratam sumpmam tria milia et trecentarum marcarum nobis facilius persolvere possit, ordinantes decrevimus, quod in octavis festi Nativitatis beati Johannis Baptiste octingentas et viginti quinque marcas, item in octavis festi Nativitatis beate virginis similiter octingentas et viginti quinque marcas, item modo simili octingentas et viginti quinque marcas in octavis festi beati Martini confessoris et iterum octingentas et viginti quinque marcas in octavis diei Strennarum nunc venturis 1 ultimam solutionem faciendo in terminis sese subsequentibus hic in Wyssegrad nobis solvere tenebitur. Penam dupli incurret, si aliquem terminorum prescriptorum obmiserit insolutum. Datum in Wyssegrad, in festo Anunciationis beate virginis, anno domini M° CCC mo XL mo quinto. XVIII. 3 Litt, solutionis XXII. a Litt, negotiorum XXIV. a Litt. Statute XVIII. 1 Vgl. G.A. XIV d.J. 1335, XIII d.J. 1336, XXI d.J. 1338 und XXXIX d.J. 1342. XIX. 1 Vgl. G.A. XV d.J. 1335, XIV d.J. 1336, XXII d.J. 1338 und XL d.J. 1342. XX. 1 Vgl. G.A. XVI d.J. 1335, XV d.J. 1336, XXIII d.J. 1338 und XL d.J. 1342. XXI 1 Vgl. G.A. VIII d.J. 1335 und XLI d.J. 1342. XXII. 1 Vgl. G.A. XLIII d.J. 1342. XXIII. 1 Vgl. G.A. XXXV d.J. 1338 und XLIV d.J. 1342. XXIV. 1 Vgl. G.A. XLVId.J. 1342. XXV. 1 Vgl. G.A. XLVIld.J. 1342. XXVI. 1 7. Juli, 15. Sept., 18. Nov., 8. Jan.