Szentpétery Imre: Az Árpádházi királyok okleveleinek kritikai jegyzéke II. kötet 2-3. füzet 1272–1290 (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 9. Budapest, 1961)
1282. Az oklevél szövege: Nos Ladislaus dei gratia rex Hungarie memorie commendantes significamus, quibus expedit presentium per tenorem, quod capitulum ecclesie sancti Martini de Scepus ad nostre accedens presentiam maiestatis quandam terram rufi Tyburcii, quam ad dominam reginam, karissimam matrem nostram per modum concambii asserendo devolutam, petivit a nobis ob remedium anime nostre sibi dari et conferri, verum quia de qualitate et quantitate dicte térre nobis veritas non constabat, fidelibus nostris abbati et conventui de Scepus medianübus nostris litteris dedimus in mandatis, quod cum Ladizlao comite de Scepes fideli homine nostro unum ex ipsis mitterent pro testimonio fidedignum, coram quo idem homo noster presentibus commetaneis et vicinis reambularet et statueret ipsam terram rufi Tyburcii eidem capitulo ecclesie sancti Martini de Scepes, si non fieret contradictum, contradictores vero, si qui fierent, contra ipsum capitulum ad nostram presentiam evocaret, qui quidem abbas et conventus sancte Marié de Scepus demum nobis rescripserunt in hec verba: Excellentissimo dominó suo Ladislao dei gratia illustri regi Hungarie abbas et conventus ecclesie sancte Marié de Scepus orationes in dominó tam debitas, quam devotas. Litteras vestre excellentie recepimus continentes, quod cum Ladizlao comite de Scepes mitteremus unum ex nobis, coram quo terram quandam ruphi Tyburcii, scilicet que ad dominam reginam karissimam matrem vestram per modum concambii fuerat devoluta, statueret et assignaret ecclesie sancti Martini, capitulo videlicet de Scepus ob remedium anime vestre possidendam, si non fieret contradictum, contradictores vero, si qui fierent, ad vestram citaret presentiam ad terminum competentem et demum vobis diem citationis et terminum fideliter rescriberemus. Nos igitur mandatis vestris obtemperantes, ut tenemur, misimus unum ex nobis, priorem scilicet ordinis nostri de Scepes cum predicto comite Ladizlao, qui postmodum ad nos reversus dixit, quod predictus comes Ladizlaus coram ipso dictam terram rufi Tyburcii ad dominam reginam karissimam matrem vestram devolutam in concambium statuit et assignavit presentibus omnibus commetaneis et vicinis sub metis prioribus et antiquis predicte ecclesie seu capitulo sancti Martini nullo penitus contradictore existente. Nos igitur tum ea, que sub testimonio abbatis et conventus ecclesie sancte Marié de Scepes acta sunt, tum et collationem ipsius térre ruphi Tyburcii ipsi capitulo per nos ob remedium anime nostre factam ratam habentes et acceptam presentibus nostris litteris patentibus duximus roborandas, volentes, quod quandocunque nobis presentes reportate fuerint, nostrum privilégium eisdem concedemus. Dátum in castro Scepus, in crastino dominice Judica anno domini M° CC° octuagesimo secundo. 3135. — vörös Tiburcius földjét, amely csere útján az anyakirálynéra szállt, a szepesi káptalannak, ahol elődei nyugszanak, adományozza. Eredeti: Díszes kezdő L. Függőpecsételés nyoma. Szepesi káptalan magánlt. (OL. Filmtár C 26.14. sz.) Átírta: III. András 1290. nov. 29. (Uo. — Uo. 18. sz.) Kivonat: Fejér V. 3. 147. Az oklevél szövege: Ladizlaus dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum tam presentium, quam futurorum notitiam harum serié volumus pervenire, quod capitulum ecclesie sancti Martini de Scepus ad nostre accedens presentiam maiestatis quandam terram rufi Tyburcii, quam ad dominam reginam karissimam matrem nostram per modum concambii asserebant fuisse devolutam, ob anime nostre remedium a nobis petivit sibi dari, verum quia nobis de qualitate et quantitate ipsus térre veritas non constabat, fidelibus nostris abbati et conventui de Scepus nostris dedimus litteris in mandatis, quod cum Ladizlao comite de Scepus fideli nostro unum ex ipsis mitterent pro testimonio fidedignum, coram quo idem comes Ladislaus presentibus commetaneis et vicinis reambularet et staueret ipsam terram rufi Tyburcii eidem capitulo ecclesie sancti Martini de Scepus, si non fieret contradictum, contradictores vero, si qui fierent, contra ipsum capitulum ad nostram presentiam evocaret, qui quidem abbas et conventus de Scepus rescripserunt nobis in hec verba: (Következik a szepesi konvent k. n. jelentése, lásd a 3135. sz.) Nos itaque cuius interest ex regié liberalitatis magnificentia ecclesias dei dotare et ditare placidis donativis, in quibus corpora