Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

cubulos tritici 275 1 / 2 , item foeneto, quod ducentis liominibus vix potest defal­can. Atque ideo coacti sunt in territorio Echegiens¿ seminare autumnalium frugum cubulos 100, vernalium vero, hordei scilicet et avenae 84 1 / 2 ad ratio­nem sacrae caesareae maiestatis. Ac nisi carerent terris arabiiibus, isti oppidani possent (ut ipsimet fatentur) ad rationem eiusdem maiestatis ducentos et amplius cubulos sine difficultate seminare autumnalium et vernalium. 2. Est hic in continus territórium terrarum arabilium Palffalwa, ubi sementem fa­cientes isti oppidani dant nonas domino terrestri. 3. Est hic vinea una caesa­reae maiestatis, quae gratuita opera colonorum Kerezthwriensmm colitur,­ex qua provenire dicuntur vasa vini media 25, nonnunquam pro temporis qualitate quattuordecim, alias plus minus. 4. Hi coloni et alteram vineam caesareae maiestatis in finibus promontorii Bessenyew gratuita opera colunt, quae quattuor aut quinque vasa media vini producere dicitur. Servitus. Fatentur et isti se immodicis ac variis servitiorum generibus in dies affligi, a quibus si mediocris saltern liberatio fiat et concedatur, affir­mant et sibi, et caesareae maiestati tarn pensionibus, quam etiam servitiis multo plus posse proficere et commodare numeroque colonorum magis magis­que augeri et multiplicari. Querimonia. Conqueruntur isti contra egregium Franciscum Pesthy,. quod anno abhinc quarto per Blasium Regy ac Franciscum Vrsinum occupa­verit ab ipsis ad usum militum sacrae caesareae maiestatis vasa vini media 40, quorum pretium nondum persolvit. Nique hoc ducunt negligendum fore, quod anno praesenti egregius Wolffgangus Ferber, modernus arcis Zendrew provisor ademerit ipsis vasa vini media viginti, pro quibus nihil solvit. Muleta. 1. Qui capitali sententia convincuntur, stant in gratia domini terrestris. 2. Querela pro effusione sanguinis si fiat coram officiali, nocens persona dat f. unum, cuius tertia pars cedit iudici. 3. Nocturno tempore cap­tivati per iudicem dant officiali d. 40, quorum tertia pars cedit iudici. 4. Si­quis convincetur muleta homagii, dat officiali f. unum, actori vero f. viginti. 5. Pro appellatione iuris in praesentiam officialis aut provisoris appellans dat d. 40. Bessenyew Possessio haec totalis est occupatitia per violentiam a Nicolao Deren­cheny per Franciscum Bebek et applicata ad arcem Zendrew. Quae distat ab ea milliaribus tribus et sunt tributarii Turcis ab annis quattuordecim. Pen­dunt taxam Turcis in Hathwan existentibus in paratis f. 40, mellis pintas 20, butyri similiter 20, quae summa cum denariis excrescit ad summam f. sep­tuaginta. Nomina colonorum integrae sessionis. Stephanus Halaz. Mediae. Michael Bende | Michael Bodnár | Lucas Bende. Tertiariae. Gregorius Fazokas. Quartariae sessionis. Emericus Nemes | Blasius Nemes | Matthaeus Markws | Petrus Balog. Inquilini domos habentes. Blasius Olah | Relicta Petri Barany | Relicta Pauli Nemes | Relicta Emerici Was. In alienis domibus agentes. Iosephus Pap | Relicta Pauli Nemes | Paulus Racz j Emericus Swba.

Next

/
Thumbnails
Contents