Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
ab oppidanis Zendrew iens¿£m.sac 12 pertinentiarum eius gratuita opera. 11. Est hie mola f armaria, nunc trium rotarum tantum, quae antea habuit sex, quarum duae volvuntur in rationem militum praebendariorum, tertia servit usibus publicis colonorum et hiñe unius integri anni spatio provenire 13 dicuntur cubuli frugum 80, alias plus minus. Posset autem facile restitui et reformari impensis et opera artificum. 12. Est hic fluvius piscosus Boldwa circa arcem; qui ab arce Zendrew usque ad pagum Ghehy fuit prohibitus a piscatione, verum nunc milites praesidiarii pro arbitrio piscantur. Allodiatura. 13. Est hic domus allodiális ac circa exercendam allodiaturam Franciscus Bebek habuit aratra sex cum bobus arabilibus 48, item bigis, iugis, vomeribus et omnibus instrumentis ad ea attinentibus, quibus exercuerunt allodiaturam, additis mercenariis idoneis pretio conductis. 14. Est hic terra arabilis propria sacrae caesareae maiestatis tribus calcaturis distincta iuxta trium annorum revolutionem, quarum prima calcatura capit cubulos frugum 200, secunda similiter 200, tertia vero cubulos 225. Ex quibus omnibus provenisse dicuntur acervi frugum 25. 15. Est hic foenetum proprium ad allodiaturam, quod producere potest orgias foeni 32, alias plus minus. 16. Hanc allodiaturam, prout coloni fatentur, absolvunt, 14 tam quod ad sementem, quam etiam falcaturam aç, comportationem omniuni frumentorum auíumnalium et vernalium attinet, gratuita opera Zendrewienses ac pertinentiae eius. Cum autem nécessitas postula vit, coloni arcis Kraznahwrka ac incolae possessionum Azalo et Banya 15 auxilio fuerunt, simul et adiumento. Est hic domus braxatoria, ubi militibus stipendiariis et praebendariis coquitur cerevisia ad rationem et ccmmodum suae maiestatis. In calcatura una terrae allodiális anno 1569. seminati sunt cura provisoris eiusdem anni Francisci Vrsinj cubuli, frumentorum cubuli 135, avenae autem cura moderni provisoris egregii Wolffgangii Ferber seminati sunt cubuli 45, ordei autem vernalis cubuli 38, pisorum cubuli 3, lentium cubuli 3, canaborum semina, cubuli 3. Ob loci commoditatem in hac allodiatura possunt ali oves fetosae no. 1000, boves, iuvenci et vaccae mulgibiles 100 et amplius, porci 200 no., anseres, anates domesticae, capones et gallinae plurimae. Hic locus est idoneus etiam erigendo columbario. Si fuerint retia venatoria , in huius arcis ditione libere possint venari damae, lupi, vulpes et lepores. Muleta. Hic sanguinum effusores mulctantur a provisore solutione unius f . Quincunque convicti fuerint capitali Sententia, sunt in gratia domini terrestris. Quicunque ob convitia, maledicta et execrationes diras contra proximum ad famae denigrationem protulerit 16 lingua virulenta, mulctabitur praecisione linguae, quam redimit a domino terrestri f. viginti. Qui convincitur hemagio in sede iudiciaria, mulctatur solutione quadraginta florenorum. Servitus. A temporibus Francisci Bebek intertenentur intra et extra arcem, prout nécessitas postulat, duo. vigiles solutione oppidi Zendrew ac pertinentiarum eius, quorum interest aquam ad coquinam ferre, hypqeaustum calefacere succenso furno, piscari, releta dolia e celia vinaria educere et aqua diligenter abluere ac in horto fodere. Serviunt hi 17 curru, bobus, equis; prout 12 Ideértendő a „colonis" szó. 13 Ti. a falubeliek által őröltetett gabona után járó malomvám címén. 14 Végzik, ti. az allodiummal kapcsolatban fennálló kötelezettségeiket. 15 Valószínűleg Rudabánya. 16 Nyilván „protulit verba" (beszélt) helyett. 17 Ti. a jobbágyok.