Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
ratio necessitatis requirit, incessanter. Viduae murieres tenentur cribro purgare frumentum, in horto ex sementé nocivas herbas semina suffocantes eradicare, fructus legere et arefacere. Licium candelarum tenentur nere et faceré dato pensó ex arce. Gravamina et difficultates, quibus miseri coloni se premi queruntur. 1. Intolerabilis servitus culturae vinearum, quae fit gratuita subditorum opera. 2. Agriculturae continuum exercitium adeo, ut ad usus proprios nec vineas proprias colere, nec sementem faceré liceat. 3. Fatentur oppidani Zendrewienses se in Universum habuisse cum bob us arabilibus et iumentis aratra 95, quibus et domino terrestri, et sibimet ipsis potuerunt sementem oopiosam faceré, nunc vero post huius arcis expugnationem se in earn egestatem redactos, ut ex omnibus pertinentiis, Gerse, Iwan, Garadna, Laad, Abod, Galwach et Chehy, vix queant quattuordecim aratra instituere. Nihilominus tamen tarn quod ad arationem et sementem, quam etiam culturam vinearum attinet, tantum operae ab eis exigitur, quantum pacatis temporibus require batur ac colonos non sine causa migrasse alio, siquidem subditi nobilium in próxima vicinia et alibi existentium ab omnibus fere dominorum servitiis liberi et immunes, non secus ac temporibus Matthiae regis existunt, se vero multiplicium servitiorum generibus divexari, ut ne ferendis quidem sufficiëntibuslignis ad varias arcis, domus braxatoriae ac militum Germanorum, necnon pistorum necessitates, nedum aliis laboribus sint pares et sufficientes. 4. Conqueruntur de militum Germanorum, simul ac Hungarorum importunitate et a-ctionibus iniuriosis, qui neque vineis, neque segetibus, neque pratis foeneiorum, neque fructibus quicquam parcant, sed cum primum praecoces esse coeperint, depraedari et diripere incipiunt, nullum respectum vineae ac foeneti sacrae caesareae maiestatis habentes. Praeterea fatentur hi se hac ratione posse in ditione sacrae caesareae maiestatis perseverare, si tantorum tamque intolerabilium servitiorum mitigatio aliqua fiat hocque pacto se etiam numero colonorum posse augmentan, quod nisi fiat, affirmant se nequáquam posse servitutem hanc immoderatam perferre atque ideo cogantur loco cederé. Est hic locus iudiciorum et appellationis ab omnibus incolis possessionum Zendrew, 18 ubi appellans de iure ab antiquo recepto cogitur provisori sacrae caesareae maiestatis quadraginta nummos Hungaricos deponere. 19 I wan Haec possessio est hereditaria arcis Zenderew. Nomina colonorum mediae sessionis. Andreas Aczel | Petrus Kowach ¡ Wolffgangus Kowach | Stephanus Atzel. • Inquilini domos habentes. Lucas Kowach | Relicta Antonii Kowach ¡ Emericus Rygo ¡ Fabianus Rytho ¡ Ambrosius Chyk | Stephanus Thot. Fundus Demetrii Warga. Hic pagus distat a Zendrew duobus stadiis. Census legitimus. 1. Hi singulis annis in festo Divi Michaelis ex sessione integra solvunt f. unum, mediae sessionis coloni pendunt d. 50, quartarii d. 25. 2. In feriis Divo Georgio dicatis coloni integrarum sessionum ex debito 18 Ti. : ad Szendrö pertinentium. 19 A helyi uradalmi tisztek és a községi bírók ítéletétől lehetett a provisorhoz fellebbezni.